V. Sed quid ago? inquit, aut sumne sanus, qui haec vos doceo? nam etsi non sus Minervam, ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam docet. Tum Atticus: Tu vero, inquit, perge, Varro: valde enim amo nostra atque nostros, meque ista delectant, cum Latine dicuntur, et isto modo. Quid me, inquam, putas, qui philosophiam iam professus sim populo nostro exhibiturum? Pergamus igitur, inquit, quoniam placet. 19. Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio triplex: una de vita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum sit, quid falsum, quid rectum in oratione pravumve, quid consentiens, quid repugnans iudicando. Ac primum partem illam bene vivendi a natura petebant eique parendum esse dicebant, neque ulla alia in re nisi in natura quaerendum esse illud summum bonum quo omnia referrentur, constituebantque extremum esse rerum expetendarum et finem bonorum adeptum esse omnia e natura et animo et corpore et vita. Corporis autem alia ponebant esse in toto, alia in partibus: valetudinem, viris pulchritudinem in toto, in partibus autem sensus integros et praestantiam aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem, vim in manibus, claritatem in voce, in lingua etiam explanatam vocum impressionem: 20. animi autem, quae essent ad comprehendendam ingeniis virtutem idonea, eaque ab iis in naturam et mores dividebantur. Naturae celeritatem ad discendum et memoriam dabant: quorum utrumque mentis esset proprium et ingeni. Morum autem putabant studia esse et quasi consuetudinem: quam partim exercitationis adsiduitate, partim ratione formabant, in quibus erat philosophia ipsa. In qua quod incohatum est neque absolutum, progressio quaedam ad virtutem appellatur: quod autem absolutum, id est virtus, quasi perfectio naturae omniumque rerum, quas in animis ponunt, una res optima. Ergo haec animorum. 21. Vitae autem—id enim erat tertium—adiuncta esse dicebant, quae ad virtutis usum valerent. Nam virtus animi bonis et corporis cernitur, et in quibusdam quae non tam naturae quam beatae vitae adiuncta sunt. Hominem esse censebant quasi partem quandam civitatis et universi generis humani, eumque esse coniunctum cum hominibus humana quadam societate. Ac de summo quidem atque naturali bono sic agunt: cetera autem pertinere ad id putant aut adaugendum aut tuendum, ut divitias, ut opes, ut gloriam, ut gratiam. Ita tripartita ab iis inducitur ratio bonorum.
VI. 22. Atque haec illa sunt tria genera, quae putant plerique Peripateticos dicere. Id quidem non falso: est enim haec partitio illorum: illud imprudenter, si alios esse Academicos, qui tum appellarentur, alios Peripateticos arbitrantur. Communis haec ratio et utrisque hic bonorum finis videbatur, adipisci quae essent prima natura quaeque ipsa per sese expetenda, aut omnia aut maxima. Ea sunt autem maxima, quae in ipso animo atque in ipsa virtute versantur. Itaque omnis illa antiqua philosophia sensit in una virtute esse positam beatam