III. 9. Tum, ego. Sunt, inquam, ista, Varro. Nam nos in nostra urbe peregrinantis errantisque tamquam hospites tui libri quasi domum deduxerunt, ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. Tu aetatem patriae, tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura, tu sacerdotum, tu domesticam, tu bellicam disciplinam, tu sedem regionum locorum, tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina, genera, officia, causas aperuisti, plurimumque poetis nostris omninoque Latinis et litteris luminis et verbis attulisti, atque ipse varium et elegans omni fere numero poema fecisti philosophiamque multis locis incohasti, ad impellendum satis, ad edocendum parum. 10. Causam autem probabilem tu quidem adfers; aut enim Graeca legere malent qui erunt eruditi aut ne haec quidem qui illa nesciunt. Sed da mihi nunc: satisne probas? Immo vero et haec qui illa non poterunt et qui Graeca poterunt non contemnent sua. Quid enim causae est cur poetas Latinos Graecis litteris eruditi legant, philosophos non legant? an quia delectat Ennius, Pacuvius, Attius, multi alii, qui non verba, sed vim Graecorum expresserunt poetarum? Quanto magis philosophi delectabunt, si, ut illi Aeschylum, Sophoclem, Euripidem, sic hi Platonem imitentur, Aristotelem, Theophrastum? Oratores quidem laudari video, si qui e nostris Hyperidem sint aut Demosthenem imitati. 11. Ego autem—dicam enim, ut res est—dum me ambitio, dum honores, dum causae, dum rei publicae non solum cura, sed quaedam etiam procuratio multis officiis implicatum et constrictum tenebat, haec inclusa habebam et, ne obsolescerent, renovabam, cum licebat, legendo. Nunc vero et fortunae gravissimo percussus volnere et administratione rei publicae liberatus, doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissimam iudico. Aut enim huic aetati hoc maxime aptum est aut iis rebus, si quas dignas laude gessimus, hoc in primis consentaneum aut etiam ad nostros civis erudiendos nihil utilius aut, si haec ita non sunt, nihil aliud video quod agere possimus. 12. Brutus quidem noster, excellens omni genere laudis, sic philosophiam Latinis litteris persequitur, nihil ut iisdem de rebus Graecia desideret, et eandem quidem sententiam sequitur quam tu. Nam Aristum Athenis audivit aliquam diu, cuius tu fratrem Antiochum. Quam ob rem da, quaeso, te huic etiam generi litterarum.
IV. 13. Tum, ille. Istuc quidem considerabo, nec vero sine te. Sed de te ipso quid est, inquit, quod audio? Quanam, inquam, de re? Relictam a te veterem illam, inquit, tractari autem novam. Quid? ergo, inquam, Antiocho id magis licuerit, nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova quam nobis in novam e vetere? certe enim recentissima quaeque sunt correcta et emendata maxime. Quamquam Antiochi magister Philo, magnus vir, ut tu existimas ipse, negat in libris, quod coram etiam ex ipso audiebamus, duas Academias esse erroremque eorum, qui ita putarunt, coarguit. Est, inquit, ut dicis: sed ignorare te non arbitror, quae contra ea Philonis Antiochus