Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

II. 4.  Tum ille:  Rem a me saepe deliberatam et multum agitatam requiris.  Itaque non haesitans respondebo, sed ea dicam, quae mihi sunt in promptu, quod ista ipsa de re multum, ut dixi, et diu cogitavi.  Nam cum philosophiam viderem diligentissime Graecis litteris explicatam, existimavi, si qui de nostris eius studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos:  sin a Graecorum artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec quidem curaturos, quae sine eruditione Graeca intellegi non possunt:  itaque ea nolui scribere, quae nec indocti intellegere possent nec docti legere curarent. 5.  Vides autem—­eadem enim ipse didicisti—­non posse nos Amafinii aut Rabirii similis esse, qui nulla arte adhibita de rebus ante oculos positis volgari sermone disputant, nihil definiunt, nihil partiuntur, nihil apta interrogatione concludunt, nullam denique artem esse nec dicendi nec disserendi putant.  Nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam, quoniam utramque vim virtutem esse nostri putant, sic parentes, ut legibus, verbis quoque novis cogimur uti, quae docti, ut dixi, a Graecis petere malent, indocti ne a nobis quidem accipient, ut frustra omnis suscipiatur labor. 6.  Iam vero physica, si Epicurum, id est, si Democritum probarem, possem scribere ita plane, ut Amafinius.  Quid est enim magnum, cum causas rerum efficientium sustuleris, de corpusculorum—­ita enim appellat atomos—­concursione fortuita loqui?  Nostra tu physica nosti, quae cum contineantur ex effectione et ex materia ea, quam fingit et format effectio, adhibenda etiam geometria est, quam quibusnam quisquam enuntiare verbis aut quem ad intellegendum poterit adducere? Quid, haec ipsa de vita et moribus, et de expetendis fugiendisque rebus?  Illi enim simpliciter pecudis et hominis idem bonum esse censent:  apud nostros autem non ignoras quae sit et quanta subtilitas. 7.  Sive enim Zenonem sequare, magnum est efficere ut quis intelligat quid sit illud verum et simplex bonum, quod non possit ab honestate seiungi:  quod bonum quale sit negat omnino Epicurus sine voluptatibus sensum moventibus ne suspicari quidem.  Si vero Academiam veterem persequamur, quam nos, ut scis, probamus, quam erit illa acute explicanda nobis! quam argute, quam obscure etiam contra Stoicos disserendum!  Totum igitur illud philosophiae studium mihi quidem ipse sumo et ad vitae constantiam quantum possum et ad delectationem animi, nec ullum arbitror, ut apud Platonem est, maius aut melius a dis datum munus homini. 8.  Sed meos amicos, in quibus est studium, in Graeciam mitto, id est, ad Graecos ire iubeo, ut ea a fontibus potius hauriant quam rivulos consectentur.  Quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde studiosi scire possent, ea, quantum potui—­nihil enim magno opere meorum miror—­feci ut essent nota nostris.  A Graecis enim peti non poterant ac post L. Aelii nostri occasum ne a Latinis quidem.  Et tamen in illis veteribus nostris, quae Menippum imitati, non interpretati, quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice +quae quo facilius minus docti intelligerent, iucunditate quadam ad legendum invitati, in laudationibus, in his ipsis antiquitatum prooemiis +philosophe scribere voluimus, si modo consecuti sumus.

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.