The Hymns of Prudentius eBook

Prudentius
This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 144 pages of information about The Hymns of Prudentius.

The Hymns of Prudentius eBook

Prudentius
This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 144 pages of information about The Hymns of Prudentius.

    Haec opulentia Christicolis
  servit et omnia suppeditat: 
  absit enim procul ilia fames,
  caedibus ut pecudum libeat
  sanguineas lacerare dapes. 60

    Sint fera gentibus indomitis
  prandia de nece quadrupedum: 
  nos oleris coma, nos siliqua
  feta legumine multimodo
  paverit innocuis epulis. 65

    Spumea mulctra gerunt niveos
  ubere de gemino latices,
  perque coagula densa liquor
  in solidum coit et fragili
  lac tenerum premitur calatho. 70

    Mella recens mihi Cecropia
  nectare sudat olente favus: 
  haec opifex apis aerio
  rore liquat tenuique thymo,
  nexilis inscia connubii. 75

    Hinc quoque pomiferi nemoris
  munera mitia proveniunt,
  arbor onus tremefacta suum
  deciduo gravis imbre pluit
  puniceosque iacit cumulos. 80

    Quae veterum tuba, quaeve lyra
  flatibus inclita vel fidibus
  divitis omnipotentis opus,
  quaeque fruenda patent homini
  laudibus aequiparare queat? 85

    Te Pater optime mane novo,
  solis et orbita cum media est,
  te quoque luce sub occidua
  sumere cum monet hora cibum,
  nostra Deus canet harmonia. 90

    Quod calet halitus interior,
  corde quod abdita vena tremit,
  pulsat et incita quod resonam
  lingua sub ore latens caveam,
  laus superi Patris esto mihi. 95

    Nos igitur tua sancte manus
  caespite conposuit madido
  effigiem meditata suam,
  utque foret rata materies
  flavit et indidit ore animam. 100

    Tunc per amoena vireta iubet
  frondicomis habitare locis,
  ver ubi perpetuum redolet
  prataque multicolora latex
  quadrifluo celer amne rigat. 105

    Haec tibi nunc famulentur, ait,
  usibus omnia dedo tuis: 
  sed tamen aspera mortifero
  stipite carpere poma veto,
  qui medio viret in nemore. 110

    Hic draco perfidus indocile
  virginis inlicit ingenium,
  ut socium malesuada virum
  mandere cogeret ex vetitis
  ipsa pari peritura modo. 115

    Corpora mutua—­nosse nefas—­
  post epulas inoperta vident,
  lubricus error et erubuit: 
  tegmina suta parant foliis,
  dedecus ut pudor occuleret. 120

    Conscia culpa Deum pavitans
  sede pia procul exigitur.
  innuba fernina quae fuerat,
  coniugis excipit inperium,
  foedera tristia iussa pati. 125

    Auctor et ipse doli coluber
  plectitur inprobus, ut mulier
  colla trilinguia calce terat: 
  sic coluber muliebre solum
  suspicit atque virum mulier. 130

    His ducibus vitiosa dehinc
  posteritas ruit in facinus,
  dumque rudes imitatur avos,
  fasque nefasque simul glomerans
  inpia crimina morte luit. 135

Copyrights
Project Gutenberg
The Hymns of Prudentius from Project Gutenberg. Public domain.