Cui ieiuna eremi saxa loquacibus
exundant scatebris, et latices novos
90
fundit scissa silex, quae sitientibus
dat potum populis axe sub igneo.
Instar fellis aqua tristifico
in lacu
fit ligni venia mel velut Atticum:
lignum est, quo sapiunt aspera dulcius;
95
uam praefixa cruci spes hominum viget.
Inplet castra cibus tunc quoque
ninguidus,
inlabens gelida grandine densius:
his mensas epulis, hac dape construunt,
quam dat sidereo Christus ab aethere.
100
Nec non imbrifero ventus anhelitu
crassa nube leves invehit alites,
quae conflata in humum, cum semel agmina
fluxerunt, reduci non revolant fuga.
Haec olim patribus praemia
contulit 105
insignis pietas numinis unici,
cuius subsidio nos quoque vescimur
pascentes dapibus pectora mysticis.
Fessos ille vocat per freta
seculi
discissis populum turbinibus regens
110
iactatasque animas mille laboribus
iustorum in patriam scandere praecipit.
Illic purpureis tecta rosariis
omnis fragrat humus calthaque pinguia
et molles violas et tenues crocos
115
fundit fonticulis uda fugacibus.
Illic et gracili balsama surculo
desudata fluunt, raraque cinnama
spirant et folium, fonte quod abdito
praelambens fluvius portat in exitum.
120
Felices animae prata per herbida
concentu parili suave sonantibus
hymnorum modulis dulce canunt melos,
calcant et pedibus lilia candidis.
Sunt et spiritibus saepe nocentibus
125
paenarum celebres sub Styge feriae
illa nocte, sacer qua rediit Deus
stagnis ad superos ex Acheronticis.
Non sicut tenebras de face
fulgida
surgens oceano Lucifer inbuit,
130
sed terris Domini de cruce tristibus
maior sole novum restituens diem.
Marcent suppliciis tartara
mitibus,
exultatque sui carceris otio
functorum populus liber ab ignibus,
135
nec fervent solito flumina sulphure.
Nos festis trahimus per pia
gaudia
noctem conciliis votaque prospera
certatim vigili congerimus prece
extructoque agimus liba sacrario.
140
Pendent mobilibus lumina funibus,
quae suffixa micant per laquearia,
et de languidulis fota natatibus
lucem perspicuo flamma iacit vitro.
Credas stelligeram desuper
aream 145
ornatam geminis stare trionibus,
et qua bosporeum temo regit iugum,
passim purpureos spargier hesperos.
O res digna, Pater, quam tibi
roscidae
noctis principio grex tuus offerat,
150
lucem, qua tribuis nil pretiosius,
lucem, qua reliqua praemia cernimus.
Tu lux vera oculis, lux quoque
sensibus,
intus tu speculum, tu speculum foris,
lumen, quod famulans offero, suscipe,
155
tinctum pacifici chrismatis unguine.