Primitive Christian Worship eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 438 pages of information about Primitive Christian Worship.

Primitive Christian Worship eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 438 pages of information about Primitive Christian Worship.

[7. Aperti sunt coeli.  Non sufficit unum coelum aperiri:  aperiuntur plurimi, ut descendant non ab uno, sed ab omnibus coelis angeli ad eos qui salvandi sunt.  Angeli qui ascendebant et descendebant super Filium hominis, et accesserunt as eum, et ministrabant ei.  Descenderunt autem angeli, quia prior descenderat Christus, metuentes descendere priusquam Dominus virtutum omnium rerumque praeciperet.  Quando autem viderunt principem militiae coelestis in terrestribus locis commorari, tunc per apertam viam ingressi sunt sequentes Dominum suum, et parentes voluntati ejus qui distribuit eos custodes credentium nomini suo.  Tu heri sub daemonio eras, hodie sub angelo. Nolite, inquit Dominus, contemnere unum de minimis istis qui sunt in ecclesia. Amen enim dico vobis, quia angeli eorum per omnia vident faciem Patris qui est in coelis.  Obsequuntur saluti tuae angeli, concessi sunt ad ministerium Filii Dei, et dicuntinter se:  si ille descendit, et descendit in corpus; si mortali indutus est carne, et sustinuit crucem, et pro hominibus mortuus est, quit nos quiescimus? quid parcimus nobis?  Eja omnes angeli descendamus e coelo.  Ideo et multitudo militiae coelestis erat laudantium et glorificantium Deum, quando natus est Christus.  Omnia angelis plena sunt:  veni, angeli, suscipe sermone conversum ab errore pristino, a doctrina daemoniorum, ab iniquitate in altum loquente:  et suscipiens eum quasi medicus bonus confove atque institue, parvulus est, hodie nascitur senex repuerascens:  et suscipe tribuens ei baptismum secundae regenerationis, et advoca tibi alios socios ministerii tui, ut concti pariter eos qui aliquando decepti sunt, erudiatis ad fidem. Gaudium enim est majus in coelis super unum peccatorem poenitentiam agentem, quam supra nonaginta novem justos quibus non opus est poenitentia.  Exultat omnis creatura, collaetatur et applaudit his qui salvandi sunt.  Nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat.  Et licet nolint ii qui scripturas apostolicas interpolaverunt istiusmodi sermones inesse libris eorum quibus possit Creator Christus approbari, expectat tamen omnis creatura filios Dei, quando liberentur a delicto, quando auferentur de Zabuli manu, quando regenerentur a Christo.  Verum jam tempus est, ut de praesenti loco aliqua tangamus.  Vidit Propheta non visionem, sed visiones Dei. {404} Quare non vidat unam, sed plurimas visiones?  Audi Dominum pollicentem atque dicentem:  Ego visiones multiplicavi. 8. Quinta mensis.  Hic annus quinta captivitatis regis Joachim.  Trigesimo anno aetatis Ezekielis, et quinto captivitatis Joachim, Propheta mittiur ad Judaeos.  Non despexit clementissimus pater, nec longo tempore incommonitum populum dereliquit.  Quintus est annus.  Quantum temporis intercessit?  Quinque anni interfluxerunt ex quo captivi serviunt.]

Statim descendit Spiritus Sanctus,—­aperuit coelos, ut hi qui captivitatis jugo premebantur, viderent ea quae videbantur a Propheta.  Dicente quippe eo, Et aperti sunt coeli, quodam modo et ipsi intuebantur oculis cordis quae ille etiam oculis carnis aspexerat.—­Vol. iii. p. 358.

Copyrights
Project Gutenberg
Primitive Christian Worship from Project Gutenberg. Public domain.