et nostro gaudio. Locus situs est in Newfoundlandia,
inter 47. et 48. gradum, Diuum Ioannem vocant.
Ipse Admiralius proter multitudinem hominum et angustiam
nauis paulo afflictiorem comitatum habuit et iam duos
dysentericis fioloribus amisit: de caeteris bona
spes est. Ex nostris (nam ego me Mauricio Browno
vere generoso iuueni me coniunxeram) duo etiam casu
quodam submersi sunt. Caeteri salui et longe
firmiores. Ego nunquam sanior. In hunc locum
tertio Augusti appulimus: quinto autem ipse Admiralius
has regiones in suam et regni Angliae possessionem
potestatemque vendicauit, latis quibusdam legibus de
religione et obsequio Reginae Angliae. Reficimur
hoc tempore paulo hilarius et lautius. Certe
enim et qualibus ventis vsi simus, et quam fessi esse
potuerimus tam longi temporis ratio docuerit, proinde
nihil nobis deerit. Nam extra Anglos, 20 circiter
naues Lusitanicas et Hispanicas nacti in hoc loco
sumus: eae nobis impares non patientur nas esurire.
Angli etsi satis firmi, et a nobis tuli, authoritate
regij diplomatis omni obsequio et humanitate prosequuntur.
Nunc narrandi erant mores, regiones, et populi.
Caeterum quid narrem mi Hakluyte, quando praeter solitudinem
nihil video? Piscium inexhausta copia: inde
huc commeantibus magnus quaestus. Vix hamus fumdum
attigit, illico insigni aliquo onustus est. Terra
vniuersa [Marginal note: In the south side of
Newefoundland, there is store of plaine and champion
Countrey, as Richard Clarke found.] montana et syluestris:
arbores vt plurimum pinus: ex partim consenuere,
partim nunc adolescunt: magna pars vetustate
collapsa, et aspectum terrae, et iter euntium ita impedit,
vt nusquam progredi liceat. Herbae omnes procerae:
sed raro a nostris diuersae. Natura videtur velle
niti etiam ad generandum frumentum. Inueni enim
gramina, et spicas in similitudinem secales: et
facile cultura et satione in vsum humanum assuefieri
posse videntur. Rubi in syluis vel potius fraga
arborescentia magna suauitate. Vrsi circa tuguria
nonnunquam apparent, et conficiuntur: sed albi
sunt, vt mihi ex peliibus coniicere licuit, et minores
quam nostri. Populus an vllus sit in hac regione
incertum est: Nec vllum vidi qui testari posset.
Et quis quaeso posset, cum ad longum progredi non
liceat? Nee minus ignotum est an aliquid metalli
sub sit montibus. Causa eadem est, etsi aspectus
eorum mineras latentes prae se ferat. Nos Admiralio
authores fuimus syluas incendere, quo ad inspiciendam
regionem spacium pateret: nec displicebat illi
consilium, si non magnum incommodum allaturum videretur.
[Sidenote: The great heate of the sunne in summer.]
Confirmatum est enim ab idoneis hominibus, cum casu
quopiam in alia nescio qua statione id accidisset,
septennium totum pisces non comparuisse, ex acerbata
maris vnda ex terebynthina, quae conflagrantibus arboribus
per riuulos defluebat. Coelum hoc anni tempore
ita feruidum est, vt nisi pisces, qui arefiunt ad
solem, assidui inuertantur, ab adustione defendi non