Horridum vbi semper pelagus, glacieque perenni
Frigora natiuos simulant immitia montes.
Ni frustra per Cimmerios, syluisque propinqua
Flumina Riphaeis eoa profectus ad vsque est
Moenia Iencisonvs, [D] Persasqve et proxima Persis
Bactra, et Bactrorvm confines regibus Indos.
Ni frustra, quod mortali tot secla negarant,
Hac tuus immensum nuper Dracvs [E] ambijt orbem,
Qua patri Oceano clausas circumdare terras
Concessit natura viam, mediaque meare
Tellure, et duplici secludere littore mundos.
Iam si fortuna, iam si virtute sequare
Digna tua; sunt monstra mihi, sunt vasta gigantum
Corpora, quae magno cecidisse sub Hercvle non sit
Dedecus, Ogigivs non quae aspernetur Iaccvs.
Quae si indigna putas, tantaque in pace beata
Auersare meos multo vt tibi sanguine fines
Inuidiosa petas: est nobis terra propinqua,
Et tantum bimari capiens discrimen in Isthmo.
Hanc tibi iamdudum primi inuenere Brittanni,
Tum cum magnanimus nostra in regione Cabotvs [F]
Proximus a magno ostendit sua vela Colvmbo.
Haec neque vicina nimium frigescit ab arcto,
Sole nec immodico in steriles torretur arenas:
Frigus et aestatem iusto moderamine seruat,
Siue leues auras, grati spiracula coeli,
Seu diae telluris opes, et munera curas.
Pone age te digno tua sceptra in honore, meoque
Iunge salutarem propius cum littore dextram.
Sit mihi fas aliquam per te sperare quietem,
Vicinoque bono laetum illucescere Solem.
Quod si consilijs superum, fatisque negatum est
Durare immensum magna infortunia tempus:
Quod si de immerita iustum est ceruice reuelli
Ignarum imperij dominum, populique regendi;
Quod si nulla vnquam potuit superesse potestas,
Ni pia flexilibus pareret clementia frenis
Obsequium. A mita quaesita potentia Cyro
Amissa est saeuae soboli. Parcendo subegit
Tot reges Macedvm virtus, tot postera sensim
Abscidit a parto tandem inclementia regno.
Et quod Romvleis creuit sub patribus olim
Imperium, diri semper minuere Nerones.
[Sidenote A: Noua Albion.] [Sidenote B: Hugo Willobeius eques auratus.] [Sidenote C: Martinus Frobisherus eques auratus.] [Sidenote D: Antonius Ienkinsonus.] [Sidenote E: Franciscus Dracus eques auratus.] [Sidenote F: Sebastianus Cabotus.]
* * * * *
A report of the voyage and successe thereof, attempted
in the yeere of our
Lord 1583 by sir Humfrey Gilbert knight,
with other gentlemen assisting
him in that action, intended to discouer
and to plant Christian
inhabitants in place conuenient, vpon
those large and ample countreys
extended Northward from the cape of Florida,
lying vnder very temperate
Climes, esteemed fertile and rich in Minerals,
yet not in the actuall
possession of any Christian prince, written
by M. Edward Haies gentleman,
and principall actour in the same voyage,
who alone continued vnto the
end, and by Gods speciall assistance returned
home with his retinue safe
and entire.