Dumque fores alijs, vitamque et regna
tuetur
Ianitor externus, cingunt tua limina ciues:
Dumque alijs sordet sapientia regibus, almo
Pegasidvm tu fonte satur, tot Appollinis artes
Aurea vaticina fundis quasi flumina lingua.
Nil nostri inuenere dies, nil prisca vetustas
Prodidit, in linguis peragunt commercia nullis
Christiadvm gentes, quas te, diuina virago,
Iustius Aoniae possint iactare sorores.
Audijt haec inundus, cunctisque in finibus ardet
Imperio parere tuo: et quae forte recusat
Miratur vires regio tamen. Hinc tua sceptra
Incurua Mahometigenae ceruice salutant:
Hinc tua pugnaces properant ad foedera Galli:
Dumque sibi metuit toties tibi victus Ibervs,
Nescia Romano Germania Marte domari
Quaerit amicitias Britonvm: procul oscula mittit
Virgineis pedibus Lativm, longeque remoti
Pannones in tutos optant coalescere fines.
Quinetiam quae submisso diademate nuper
Obtulit inuictis fascesque fidemque Britannis.[A]
Nonne vides passis vt crinibus horrida dudum
Porrigit ingentem lugubris America dextram?
Et numquid lacrymas, inquit, soror Anglia, nostras
Respicis, et dura nobiscum in sorte gemiscis?
An vero nescisse potes, quae tempora quantis
Cladibus egerimus? postquam insatiabilis auri,
Nam certe non vllus amor virtutis Iberos
In nostrum migrare soluum, pietasue coegit.
Ex illo, quae sacra prius vaesana litabam
Manibus infernis, sperans meliora tuumque
Discere posse Devm, iubeor mortalibus aras
Erigere, et mutas statuas truncosque precata
Nescio quod demens Romanvm numen adoro.
Cur trahor in terras? si mens est lucida, puris
Cur Devs in coelis recta non quaeritur? aut si
A nobis coelum petitur, cur saepe videmus
Igne, fame, ferro subigi, quocunque reatu
Oenotriae sedis maiestas laesa labascit?
Non sic relligio, non sic me iudice gaudet
Defendi sua regna Devs, quod si optimus ille est;
Quod si cuncta potest, et nullis indiget armis.
Mitto queri caedes, exhaustaque moenia bello:
Mitto queri in viles tot libera corpora seruos
Abiecta, immanique iugum Busiride dignum.
Te tantum fortuna animet tua, te tua virtus:
Si tibi tam plenis habitantur moenibus vrbes,
Vt nisi in excelsum crescant, coeloque minentur
AEdes aeriae; quanquam latissima, desit
Terra tamen populo: Si tot tua flumina nigrant
Turrigeras arces imitatae mole carinae,
Quot non illa natant eadem tua flumina cygni.
Si tibi iam sub sole iacens penetratus vtroque est
Mundus, vtroque iacens peragrata est terra sub axe.
Ni frustra gelidam vectus Wilobeivs [B] ad arcton
Illa in gente iacet, cui dum Sol circinat vmbras,
Dimidio totus vix forsitan occidit anno.
Ni frustra quaesiuit iter, duraque bipenni
Illo Frobiservs [C] reditum sibi in aequore