Arma licet ferruginea rubicunda quiete,
Finitimis metuenda gerit tamen, arguit aurum.
Quod gladij, quod mucrones, quod pila, quod hastae
In rastros abiere, et bello assueta iuuentus
Pacem et amicitias dulces colit, arguit aurum.
Denique si fas est auro connectere laudes
AEris, et in pacis venerari tempore fortes;
Quot natos bello heroas, quot ahaenea nutris
Pectora? Sint testes procerum tot millia, testes
Mille duces, interque duces notissima mille
Illa cui assurgunt Mvsae, quam conscia Pallas
Laetior exaudit, Gileberti gloria nostri.
Illius auxillum, et socialia praelia amici
Mirantur Belgae, et quamuis iniustus Ibervs
Commemorat iustas acies, domitasque per oras
Martia victrices formidat Hibernia turmas.
Illum oppugnatae quassatis turribus arces,
Ilium expugnatae perruptis moenibus vrbes,
Fluminaque et portus capti, hostilique notatum
Sanguine submersae meminere sub aequore classes.
Hic vbi per medios proiectus Seqvana Celtas
Labitur, et nomen max amissurus, et vndas.
Omnia si desint, quantum est ingentibus ausis
Humani generis pro pace bonoque pacisci
Tam varies casus, freta tanta, pericula tanta?
Linquere adhuc teneram prolem, et dulcissima sacri
Oscula coniugij, numerantemque ordine longo
Avcheriam digitis in mollibus, aequora mille
Formidanda modis, atque inter pauca relatos
Avcherios exempla suos, fratremque patremque;
Qui dum pro patria laudem et virtute sequuntur,
Obsessi in muris soli portisque Caleti,
Praeposuere mori, quam cum prodentibus vrbem,
Et decus Albionvm, turpi superesse salute.
Quod si parua loquor, nec adhuc fortasse fatenda est
Aurea in hoc iterum nostro gens viuere mundo,
Quid vetat ignotis vt possit surgere terris?
Auguror, et faueat dictis Devs, auguror annos,
In quibus haud illo secus olim principe in vrbes
Barbara plebs coeat, quam cum noua saxa vocaret
Amphion Thebas, Troiana ad moenia Phoebvs.
Atque vbi sic vltro iunctas sociauerit aedes,
Deinde dabit leges custodituras easdem;
In quibus ignari ciues fraudumque, dolique,
A solida assuescant potius virtute beari;
Quam genio et molli liquentia corpora vita
In Venerem ignauam, pinguemque immergere luxum:
Quam nummos, quam lucra sequi, quam propter honores
Viuere ad arbitrium stolidae mutabile plebis.
Non illic generi virtus, opibusue premetur
Libertas populi, non contra in deside vulgo
Oppugnabit opes ciuis sub nomine pauper:
Quisque suo partem foelix in iure capesset.
Tum sua magna parens ingenti foenore tellus
Exiguo sudore dabit bona: cura iuuentam
Nulla adiget senio, nec sic labor ocia tollet,
Quo minus e virtute petant sua commoda ciues.
O mihi foelicem si fas conscendere puppim:
Et tecum patria (pietas ignosce) relicta