Per ipsam Reginam, &c.
* * * * *
De Nauigatione Illustris et Magnanimi Equiris aurati
Humfredi Gilberti, ad
deducendam in nomun Orbem coloniam suscepta,
Carmen hepizatikou Stephani
Parmenii Bvdeii.
Ad eundem illustrem equitem autoris praefatio.
Reddenda est, quam fieri potest breuissime, in hoc vestibulo, ratio facti mei, et cur ita homo nouus et exterus, in tanta literatissimorum hominum copia, quibus Anglia beat est, versandum in hoc argumento mihi putanerim: ita enim tu, fortissime Gilberte, foetum hunc nostrom in lucem exire voluisti. In seruitute et barbarie Turcica, Christianis tamen, magno immortalis Dei beneficio, parentibus natus, aliquam etiam aetatis partem educatus; postquam doctissimorum hominum opera, quibus tum Pannoniae nostrae, tum imprimis saluae adhuc earum reliquiae florescunt, in literis adoleuissem, more nostrorum hominum, ad inuisendas Christiani orbis Academias ablegatus fui. Qua in peregrinatione, non solum complura Musarum hospitia, sed multas etiam sapienter institutas respublicas, multarum Ecclesiarum probatissimas administrationes introspeximus, iam ferme triennio ea in re posito. Fuerat haec nostra, profectio ita a nobis comparata, vt non tantum mores et vrbes gentium videndum, sed in familiaritatem, aut saltem notitiam illustriorum hominum introeundum nobis putaremus, Caeterum, vt hoc a nobis sine inuidia dici possit, (certe enim taceri absque malicia nullo modo protest) non locus, non natio, non respublica vlla nobis aeque ac tua Britannia complacuit, quamcunque in partem euentum consilij mei considerem. Accedit, quod praeter omnem expectationem meam ab omnibus tuis ciuibus, quibus comaliqua consuetudo mihi contigit, tanta passim humanitate acceptus essem, vt iam (sit hoc saluo pietate a me dictum) suauissimae Anglorum amicitiae ferme aboleuerint desiderium et Pannoniarum et Budae meae, quibus patriae nomen debeo. Quas ab caussas cum saepenumero animus fuisset significationem aliquam nostrae huius voluntatis et existimationis edendi; accidit vtique secundum sententiam, vt dum salutandis et cognoscendis excellentibus viris Londini operam do, ornatissimus ac doctissimus amicas meus Richardus Hakluytus ad te me deduxerit, explicato mihi praeclarissimo tuo de ducenda propediem colonia