* * * * *
Another testunonie of the voyage of Sebastian Cabot
to the West and
Northwest, taken out of the sixt Chapter
of the third Decade of Peter
Martyr of Angleria.
Scrutatus est oras glaciales Sebastianus quidam Cabotus genere Venetus, sed a parentibus in Britanniam insulam tendentibus (vti moris est Venetorum, qui commercij causa terrarum omnium sunt hospites) transportatus pene infans. Duo is sibi nauigia, propria pecunia in Britannia ipsa instruxit, et primo tentens cum hominibus tercentum ad Septentrionem donec etiam Iulio mense vastas repererit glaciates moles pelago natantes, et lucem fere perpetuam, tellure tamen libera, gelu liquefacto: quare coactus fuit, vti ait, vela vertere et occidentem sequi: tetenditque tantum ad meridiem littore sese incuruante, vt Herculei freti latitudinis fere gradus aequarit: ad occidentemque profectus tantum est vt Cubam Insulam a Iaeua, longitudine graduum pene parem, habuerit. Is ea littora percurrens, quae Baccalaos appelauit, eosdem se reperisse aquarum, sed lenes delapsus ad Occidentem ait, quos Castellani, meridionales suas regiones adnauigantes, inuenient. Ergo non modo verisimilius, sed necessario concludendum est, vastos inter vtramque ignotam hactenus tellurem iacere hiatus, qui viam praebeant aquis ab oriente cadentibus in Occidentem. Quas arbitror impulsu coelorum circulariter agi in gyrum circa terrae globum, non autem Demogorgone anhelante vomi, absorberique vt nonnulli senserunt, quod influxu, et refluxu forsan assentire daretur. Baccalaos, Cabotus ipse terras illas appellauit, eo quod in earum pelago tantam reperierit magnorum quorundam piscium, tynnos aemulantium, sic vocatorum ab indigenis, multitudinem, vt etiam illi interdum nauigia detardarent. Earum Regionum homines