His verbis vix credibilibus, auditis, cor meum in pectore exsultavit. Deinde, quoniam tractatus Anglice scriptus spem auctoris fefellerat, quippe quum studium Historiae Naturalis in Republica nostra inter factionis strepitum languescat, Latine versum edere statui, et eo potius quia nescio quomodo disciplina academica et duo diplomata proficiant, nisi quod peritos linguarum omnino mortuarum (et damnandarum, ut dicebat iste [Greek: panourgos] Guilielmus Cobbett) nos faciant.
Et mihi adhue superstes est tota illa editio prima, quam quasi crepitaculum per quod dentes caninos dentibam retineo.
* * * * *
OPERIS SPECIMEN
(Ad exemplum Johannis Physiophili speciminis Monachologiae)
12. S.B. Militaris, WILBUR. Carnifex, JABLONSK. Profanus, DESFONT.
[Male hanece speciem Cyclopem Fabricius vocat, ut qui singulo oculo ad quod sui interest distinguitur. Melius vero Isaacus Outis nullum inter S. milit. S. que Belzebul (Fabric. 152) discrimen esse defendit]
Habitat civitat. Americ. austral.
Aureis lineis splendidus; plerumque tamen sordidus, utpote lanienas valde frequentans, foetore sanguinis allectus. Amat quoque insuper septa apricari, neque inde, nisi maxima conatione detruditur. Candidatus ergo populariter vocatus. Caput cristam quasi pennarum ostendit. Pro cibo vaccam publicam callide mulget; abdomen enorme; facultas suctus haud facile estimanda. Otiosus, fatuus; ferox nihilominus, semperque dimicare paratus. Tortuose repit.
Capite saepe maxima cum cura dissecto, ne illud rudimentum etiam cerebri commune omnibus prope insectis detegere poteram.
Unam de hoc S. milit. rem singularem notavi; nam S. Guineens. (Fabric. 143) servos facit, et idcirco a multis summa in reverentia habitus, quasi scintillas rationis paene humanae demonstrans.
24. S.B. Criticus, WILBUR. Zoilus, FABRIC. Pygmaeus, CARLSEN.
[Stultissime Johannes Stryx cum S. punctato (Fabric. 64-109) confundit. Specimina quamplurima scrutationi microscopicae subjeci, nunquam tamen unum ulla indicia puncti cujusvis prorsus ostendentem inveni.]
Praecipue formidolosus, insectatusque, in proxima rima anonyma sese abscondit, we, we, creberrime stridens. Ineptus, segnipes.
Habitat ubique gentium; in sicco; nidum suum terebratione indefessa aedificans. Cibus. Libros depascit; siccos praecipue.
MELIBOEUS-HIPPONAX
* * * * *
THE
Biglow Papers
EDITED,
WITH AN INTRODUCTION, NOTES, GLOSSARY, AND COPIOUS INDEX,
BY
HOMER WILBUR, A.M.,
PASTOR OF THE FIRST CHURCH IN JAALAM, AND (PROSPECTIVE)
MEMBER OF
MANY LITERARY, LEARNED, AND SCIENTIFIC SOCIETIES,