istius muneris coelesti quadam ira infixam, me invasere.
Extemplo mei solius impensis librum edere decrevi,
nihil omnino dubitans quin ‘Mundus Scientificus’
(ut aiunt) crumenam meam ampliter repleret. Nullam,
attamen, ex agro illo meo parvulo segetem demessui
praeter gaudium vacuum bene de Republica merendi.
Iste panis meus pretiosus super aquas literarias faeculentas
praefidenter jactus, quasi Harpyiaram quarundam (scilicet
bibliopolarum istorum facinorosorum supradictorum)
tactu rancidus, intra perpaucos dies mihi domum rediit.
Et, quum ipse tali victu ali non tolerarem, primum
in mentem venit pistori (typographo nempe) nihilominus
solvendum esse. Animum non idcirco demisi, imo
aeque ac pueri naviculas suas penes se lino retinent
(eo ut e recto cursu delapsas ad ripam retrahant),
sic ego Arga meam chartaceam fluctibus laborantem
a quaesitu velleris aurei, ipse potius tonsus pelleque
exutus, mente solida revocavi. Metaphoram ut mutem,
boomarangam meam a scopo aberrantem, retraxi,
dum majore vi, occasione ministrante, adversus Fortunam
intorquerem. Ast mihi, talia volventi, et, sicut
Saturnus ille [Greek: paidoboros], liberos intellectus
mei depascere fidenti, casus miserandus, nec antea
inauditus, supervenit. Nam, ut ferunt Scythas
pietatis causa et parsimoniae, parentes suos mortuos
devorasse, sic filius hic meus primogenitus, Scythis
ipsis minus mansuetus, patrem vivum totum et calcitrantem
exsorbere enixus est. Nec tamen hac de causa
sobolem meam esurientem exheredavi. Sed famem
istam pro valido testimonio virilitatis roborisque
potius habui, cibumque ad eam satiandam, salva paterna
mea carne, petii. Et quia bilem illam scaturientem
ad aes etiam concoquendum idoneam esse estimabam, unde
aes alienum, ut minoris pretii, haberem, circumspexi.
Rebus ita se habentibus, ab avunculo meo Johanne Doolittie,
Armigero, impetravi ut pecunias necessarias suppeditaret,
ne opus esset mihi universitatem relinquendi antequam
ad gradum primum in artibus pervenissem. Tune
ego, salvum facere patronum meum munificum maxime
cupiens, omnes libros primae editionis operis mei
non venditos una cum privilegio in omne aevum ejusdem
imprimendi et edendi avunculo meo dicto pigneravi.
Ex illo die, atro lapide notando, curae vociferantes
familiae singulis annis crescentis eo usque insultabant
ut nunquam tam carum pignus e vinculis istis aheneis
solvere possem.
Avunculo vero nuper mortuo, quum inter alios consanguineos
testamenti ejus lectionem audiendi causa advenissem,
erectis auribus verba talia sequentia accepi:
’Quoniam persuasum habeo meum dilectum nepotem
Homerum, longa et intima rerum angustarum domi experientia,
aptissimum esse qui divitias tueatur, beneficenterque
ac prudenter iis divinis creditis utatur,—ergo,
motus hisce cogitationibus, exque amore meo in illum
magno, do, legoque nepoti caro meo supranominato omnes
singularesque istas possessiones nec ponderabiles nec
computabiles meas quae sequuntur, scilicet: quingentos
libros quos mihi pigneravit dictus Homerus, anno lucis
1792, cum privilegio edendi et repetendi opus istud
“scientificum” (quod dicunt) suum, si sic
elegerit. Tamen D.O.M, precor oculos Homeri nepotis
mei ita aperiat eumque moveat, ut libros istos in
bibliotheca unius e plurimis castellis suis Hispaniensibus
tuto abscondat.’