Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 124 pages of information about Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name.

Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 124 pages of information about Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name.

PRINCIPES.—­Testes item principes, reges, caesares, horumque respublicae, quorum et ipsorum pietas, et ditionum populi, et pacis bellique disciplina, se penitus in hac nostra doctrina catholica fundaverunt.  Hic ergo quos ab oriente Theodosios, quos ab occidente Carolos, quos Eduardos ex Anglia, Ludovicos e Gallia, Hermenegildos ex Hispania, Henricos a Saxonia, Wenceslaos e Bohemia, Leopoldos ex Austria, Stephanos ex Hungaria, Iosaphatos ex India, quos orbe toto dynastas atque toparchas possim arcessere; qui exemplo, qui armis qui legibus, qui sollicitudine, qui sumptu, nostram Ecclesiam nutrierunt?  Sic enim praecinuit Isaias (xlix. 23):  “Erunt reges nutricii tui, et reginae iutrices tuae.”  Audi, Elisabetha, Regina potentissima, tibi canit, te tuas partes edocet.  Narro tibi:  Calvinum et hos principes unum coelum capere non potest.  His ergo te principibus adiunge, dignam maioribus, dignam ingenio, dignam litteris, dignam laudibus, dignam fortuna tua.  Solum hoc de te molior ego et moliar, quidquid me fiet, cui, tamquam hosti capitis tui, toties iam isti patibulum ominantur.  Salve bona crux.  Veniet, Elisabetha, dies ille, ille dies, qui tibi liquido commonstrabit, utri te dilexerint, Societas Iesu, an Lutheri progeies Pergo.

NATIONES AD CHRISTAM TRADVCTAE.—­Testes iam omne sorae plagaeque mundi, quibus evangelica tuba post Christum natum insonuit.  Parumne hoc fuit, idolis ora claudere, Dei regnum gentibus importare?  Christum Lutherus, catholici Christum loquimur.  “Num divisus est Christus?"[152] Minime.  Aut nos, aut ille, falsum Christum loquimur.  Quid ergo?  Dicam.  Christus ille sit, et illorum sit, quo Dagon[153] invecto cervices fregerit.  Noster Christus opera nostrorum uti voluit, quum Ioves, Mercurios, Dianas, Phaebadas, et illam noctem saeculorum atram, Erebumque tristem, e tot populorum cordibus relegaret.  Non est otium longinqua perquirere; finitima tantum atque domestica speculemur.  Hiberni ex Patritio, Scoti ex Palladio, Angli ex Augustino, Romae sacratis, Roma missis, Romam venerantibus, fidem aut nullam aut certe nostram, id est, catholicam insuxerunt.  Res aperta.  Curro.

CVMVLVS TESTIVM.—­Testes academiae, testes legum tabulae, testes vernaculi mores hominum, testes selectio caesarum et inauguratio, testes regum ritus et inunctio, testes equitum ordines, ipsaeque chlamydes, testes fenestrae, testes nummi, testes urbanae portae domusque civicae, testes avorum fructus et vita, testes res omnes et reculae, nullam in orbe religionem, nisi nostram, imis umquam radicibus insedisse.

Quae mihi quum suppeterent, et certe sic efficerent meditantem, ut his omnibus nuntium remittere christianis, et consociari cum perditissimis quibusque, videretur insolentis insaniae; non diffiteor, animatus sum et incensus ad conflictum, in quo nisi Divi de coelo deturbentur, et superbus Lucifer coelum recuperet, cadere numquam potero.  Quo mihi sit aequior Charcus, qui me tam immaniter concerpit, si hanc animulam peccatricem, quam tanti Christus emit, viae tutae, viae certae, viae regiae malui credere, quam Calvinis scopulis dumetisve suspendere.

Copyrights
Project Gutenberg
Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name from Project Gutenberg. Public domain.