Offerre, fundis venditis,
Sestertiorum millia.
Addicta avorum praedia
Foedis sub auctionibus
Successor exhaeres gemit,
Sanctis egens parentibus.
Haec occulantur abditis
Ecclesiarum in angulis;
Et summa pietas creditur
Nudare dulces liberos.
Deprome thesauros, malis
Suadendo quos praestigiis
Exaggeratos obtines,
Nigrantes quos claudis specu.
Hoc poscit usus publicus;
Hoc fiscus, hoc aerarium,
Vt dedita stipendiis
Ducem iuvet petunia.
Sic dogma vestrum est, audio;
“Suum quibusque reddito.”
En Caesar agnoscit suum
Numisma, nummis inditum.
Quod Caesaris scis, Caesari
Da: nempe iustum postulo,
Ni fallor; haud ullam tuus
Signat Deus pecuniam.
Nec quum veniret, aureos
Secum Philippos detulit;
Praecepta
sed verbis dedit
Inanis a marsupio.
Implete dictorum fidem,
Quae vos per orbem venditis,
Nummos libenter reddite;
Estote verbis divites.
Quis videtur? In quos furit? Cuius Ecclesiae sacra, lychnos, ritus, ornamenta convellit? Cui patellas aureas, et argenteos calices, et sumptuosa donaria, et opulentam gazam invidet? Profecto lutherizat. Quod enim aliud velum suo latrocinio nostri Nemrodes[136] obtenderunt, quum depecularentur ecclesias, et Christi patrimonium dissiparent? Contra vero magnus ille Constantinus Christomastigon terror, quam Eeclesiam tranquillavit? Illam, cui Pontifex Sylvester praefuit,[137] quem in Soracte latitantem accersiit, ut eius opera nostro baptismate tingeretur.—Quibus auspiciis victor? Signo crucis.[138]—Qua matre gloriosus? Helena.—Quibus se patribus adiunxit? Nicaenis.—Cuiusmodi? Vt Sylvestro, ut Marco, ut Iulio, ut Athanasio, ut Nicolao.—Cuius se precibus[139] commendavit? Antonii.—Quam sellam postulavit[140] in Synodo? Vltimam.—O quanto regalior hac sede, quam qui regis titulum, non debitum, ambierunt! Singula narrare longum est. Sed ex his duobus altero nobis infestissimo, altero nobis amicissimo, licebit singula coniicere, quae sunt horum simillima. Etenim, ut nostrorum illa fuit Epistasis turbulenta, sic nostrorum haec evasit divina Catastrophe.
TVRCAE.-Turcica videamus. Mahometes et Sergius monachus apostata in profundo barathro iacent ululantes, et suis et posterorum sceleribus onusti. Haec portentosa et efferata bellua, Sarraceni, Turcae, nisi a nostris ordinibus militiae sacrae,[141] nisi a nostris principibus et populis accisa fuisset ac repressa, per Lutherum quidem, (cui gratias hoc nomine Solymanus Turcus litteris egisse dicitur), et per lutheranos regulos (quibus Turcorum progressio laetabilis existimatur); haec, inquam, Erinnys furiosa et exitiosa mortalibus, totam iam depopularetur et vastaret Europam; neque indiligentius altaria et signa crucis, quam ipse Calvinus everteret. Ergo nostri hostes illi sunt proprii, utpote nostrorum industria a christianorum iugulis repulsi.