Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 124 pages of information about Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name.

Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 124 pages of information about Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name.
est acumen tuum?  Semperne capies pro argumento illud ipsum, quod ponitur in quaestione?  Quoties hoc iam inculco?  Num tu evigilas?  Num faces admovendae sunt?  Dico a te perperam exponi verbum Dei:  testes habeo quindecim aetates, sta sententiae, non meae, non tuae, sed harum omnium.—­“Stabo sententiae verbi Dei:  Spiritus ubi vult, spirat.”  Eccum, quos gyros, quas rotas fabricat.  Hic nugator, tot verborum atque sophismatum architectus, nescio cui formidolosus esse queat, molestus erit fortasse.  Molestiam vestra prudentia sublevabit, formidinem res eripuit.

DECIMA RATIO

OMNE GENVS TESTIVM

“Haec erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam."[113] Quis enim, quamvis hebes in plebecula, dummodo salutis cupidus parumper attenderit, semitam Ecclesiae tam egregie complanatam, non videat, non teneat; vepres, et cautes, et avia detestatus?  Erunt haec etiam rudibus explorata, sicut Isaias vaticinatus est; vobis igitur, si voletis, exploratissima.

COELITES.—­Theatrum universitatis rerum ponamus ob oculos; quidquid est uspiam peragremus; omnia nobis argumenta suppeditant.  Eamus in coelum:  “Rosas[114] et lilia contemplemur,” purpuratos nempe martyrio, candidatos innocentia.  Romanos, inquam, Pontifices[115] tres et triginta continenter occisos; Pastores terris omnibus, qui suum pro Christi nomine sanguinem oppignerarunt; greges fidelium, qui Pastorum vestigiis institere; Divos omnes coelites, qui turbae hominum puritate et sanctimonia praeluxere.  Nostros hic vixisse, nostros hinc emigrasse reperias.  Noster fuit, ut paucula delibemus, ille martyrii sitientissimus Ignatius[116] “qui in rebus Ecclesiae neminem, ne regen[117] quidem, aequavit Episcopo:  qui traditiones[118] quasdam Apostolicas, quarum testis ipse fuerat, ne dilaberentur, scripto mandavit.”  Noster anachoreta Telesphorus,[119] “qui ieiunium quadragesimale, sancitum ab Apostolis, observari severius iussit.”  Noster Irenaeus,[120] “qui a successione Cathedraque Romana fidem Apostolicam declaravit.”  Noster etiam Victor Pontifex, “qui[121] Asiam edicto coercuit universam:”  quod quum aliquibus, atque etiam huic Irenaeo, viro sacratissimo, videretur asperius, nemo tamen attenuavit, ut exoticam potestatem.  Noster Polycarpus,[122] qui super quaestione Paschatis Romam adiit, cuius ambustas reliquias Smyrna collegit, anniversario die rituque legitimo suum Episcopum venerata.  Nostri Cornelius et Cyprianus,[123] aureum par Martyrum, ambo magni praesules; sed maior ille, qui Romanus Africanum errorem resciderat; hic nobilitatus observantia, qua maiorem est prosequutus, amicissimum sui.  Noster Sixtus,[124] “cui ad aram solemnibus sacris operanti ministrarunt e clero septemviri.”  Noster Laurentius, huius Archidiaconus,[125] quem adversarii de suis fastis eiiciunt, quem ante mille ducentos annos vir consularis Prudentius[126] sic ornavit: 

   Quae sit potestas credita
   Et muneris quantum datum,
   Probant Quiritum gaudia,
   Quibus rogatus annuis. 
   Hos inter, o Christi decus,
   Audi et poetam rusticum,
   Cordis fatentem crimina,
   Et facta prodentem sua. 
   Audi benignus supplicem
   Christi reum, Prudentium.

Copyrights
Project Gutenberg
Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name from Project Gutenberg. Public domain.