Equidem non sum tanti, ut vel mediocrem locum mihi sumam in selectis theologis, qui hodie bellum haeresibus indixere; sed hoc scio, quantuluscumque sum, periclitari me non posse, dum Christi gratia fultus adversum talia commenta, tam invisa, tam insulsa, tam bruta, coelo terraque iuvantibus, praeliabor.
NONA RATIO
SOPHISMATA
Scitum est, inter caecos luscum regnare posse. Apud rudes valet saepe fucata disputatio, quam schola Philosophorum exsibilat. Multa peccat adversarius in hoc genere; sed quatuor fallacies plerumque consuitur, quas in Academia malim, quam in trevio, retexere.
Primum vitium [Greek: skiamachia] est, quae auras et umbras magno contau diverberat. Hoc pacto: contra coelibes iuratos et votos in castimoniam, quod nuptiae bonae sint, virginitas melior, offeruntur Scripturae loquentes honorifice de coniugio. Quem feriunt? Contra meritum hominis christiani, tinctum Christi sanguine, alioquin nullum, promuntur testimonia, quibus iubemur, nec naturae, nec legi, sed sanguini Christi fidere. Quem refellunt? In eos, qui colunt Coelites, ut famulos Christi maxime gratiosos, citantur integrae pagellae, quae vetant colere multos Deos. Vbinam sunt? Huiusmodi argumentis, quae apud haereticos infinita reperio, nobis esse detrimento non poterunt; vobis esse fastidio poterunt.
Aliud vitium [Greek: logomachia] est, quae sensa deserens, loquaciter cum verbo litigat, “Invenias mihi Missam, inquiunt, aut Purgatorium in Scripturis.” Quid ergo? Trinitas, Homoousion, Persona, nusquam sunt in Bibliis, quia voces istae non sunt? Affine est huic peccato litterarum aucupium; quum neglecta consuetudine et mente loquentium, quae vita vocabuli est, adversus elementa contenditur. Nempe sic aiunt: “Presbyter nihil est Graecis, nisi senior; Sacramentum, quodvis mysterium.” Caeterum acute D. Thomas,[112] ut omnia: “In vocibus, inquit, videndum, non tam ex quo, quam ad quid sumantur.”
Tertium, [Greek: homonumia] est, longe lateque patens. Vt: “Quorsum ordo sacerdotum; quum Ioannes (Apoc. v. 10) omnes nos vocaverit sacerdotes?” Etiam hoc addidit: “Regnabimus super terram.” Quorsum ergo reges? Item: “Propheta (Isai. LVIII. 6) celebrat ieiunium spiritale, hoc est, ab inveteratis criminibus abstinentiam. Valeat ergo ciborum delectus, et dierum praescriptio.” Siccine? Igitur insanierunt Moyses, David, Elias, Baptistes, Apostoli, qui biduo, triduo, vel hebdomadis inediam terminarunt; quae quidem, ut a crimine, debebat esse perpetua. Hoc quale sit, iam vidistis: propero.
Quartum his adiicitur “Circulatio,” in hunc modum: Da mihi notas, inquam, Ecclesiae. “Verbum Dei et purissima Sacramenta.” Haeccine sunt apud vos? “Quis dubitet?”—Ego vero pernego. “Consule verbum Dei.”—Iam consului, minusque vobis, quam antea, faveo. “Attamen planum est.”—Proba mihi. “Quia nos ne latum quidem unguem discedimus a verbo Dei.”—Vbi