DE SACRAMENTIS.—Ad Sacramenta festino. Nullum, nullum, non duo, non unum, O Sancte Christe, reliquerant. Ipsorum quippe panis venenum est; Baptismus etsi adhuc verus, tamen ipsorum iudicio “nihil est, non est unda salutis, non est canalis gratiae, non derivat in nos Christi merita; sed significatio dumtaxat salutis est. Itaque nihilo pluris Baptismum Christi, quoad naturam rei, quam Ioannis facere caeremoniam. Si habeas, recte; si careas, nihil damni: crede, salvus es, antequam abluere."[102] Quid ergo parvuli, qui nisi iuventur virtute Sacramenti, sua fide miselli nihil assequuntur? “Potius quam Sacramento Baptismatis quidquam tribuamus, inquiunt Magdeburgici,[103] demus inesse fidem ipsis infantulis, qua serventur, cuius fidei pulsus quosdam abditos intelligant” ipsi, qui vivant necne, nondum intelligunt. Durum. Si hoc adeo durum est, Lutheri pharmacum auditote: “Praestat, inquit,[104] omittere, quandoquidem nisi credat infans, nequidquam lavatur.” Haec illi quidem ancipites animo, quidnam enuntient categorice. Ergo Balthassar Pacimontanus diribitor interveniat; qui parens Anabaptistarum, quum parvulis motum fidei non posset affingere, Lutheri cantiunculam adprobavit, et paedobaptismum eiiciens e templis, “neminen nisi adultum fonte sacro decrevit abluere.” Ad reliqua Sacramenta quod attinet, quamvis illa bestia multiceps horrendas eiectet contumelias, tamen quia quotidianae iam sunt et callum auribus obduxerunt, hic praetereo.
DE MORIBVS.—Restant haereticorum de vita et moribus frusta nocentissima, quae Lutherus evomi in chartas, ut ex unius pectoris impuro gurgustio pestem lectoribus inhalaret. Audite patienter, et erubescite, et mihi date veniam recitanti: “Si nolit uxor[105], aut non possit, veniat ancilla. Siquidem res uxoria tam est cuique necessaria, quam esca, potus, somnus. Matrimonium est virginitate multo praestantius; eam Christus, eam Paulus dissuaserunt hominibus christianis.” Sed haec fortasse propria Lutheri sunt? Non sunt. Etiam nuper a meo Charco,[106] sed misere timideque defenduntur. Vultis ne plura? Quidni? “Quanto sceleratior es, inquit,[107] tanto vicinior gratiae. Omnes actiones bonae peccata sunt; Deo iudice, mortifera; Deo propitio, leviuscula[108]—Nemo malum suapte voluntate cogitat[109]—Decalogus nihil ad christianos[110]—Opera nostra Deus nequaquam curat—Soli recte participant coena Dominica, qui tristes, afflictas, perturbatas, confusas, erraticas apportant conscientias.—Confitenda crimina sunt, sed cuilibet, qui si te vel ioco absolverit, modo credideris, absolutus es.—Legere preces horarias non est sacerdotum, sed laicorum—Christiani liberi sunt a statutis hominum.” Satis superque lacunam istam commosse videor. lam finio. Nec vero putetis iniquiorem esse me, qui lutheranos et zuinglianos promiscue coarguerim; nam isti memores a quo proseminati sint, inter se fratres et amici volunt esse,[111] adeoque gravem interpretantur iniuriam, quum in ulla re praeter unam, discriminantur.