DE DEO.—“Deus est auctor et causa[75] peccati, volens, suggerens, efficiens, iubens, operans, et in hoc impiorum scelerata consilia gubernans. Proprium Dei opus fuit,[76] ut vocatio Pauli, sic adulterium Davidis, Iudaeque proditoris impietas.” Monstrum hoc, cuius Philippum aliquando puduit, Lutherus[77] tamen, a quo Philippus hauserat, quasi oraculum coeleste miris extollit laudibus, et alumnum suum eo nomine tantum non exaequat[78] Apostolo Paulo. Percontabor etiam, quid animi Luthero fuerit, quem Angli[79] calviniani “virum divinitus datum ad orbem illuminandum” pronuntiant, quum hunc versum demeret supplicationibus Ecclesiae.[80] “Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.”
DE CHRISTO.—Mox ad personam Christi progrediar. Quaeram ista sibi quid velint; Christus De Filius, Deus de Deo? Calvino:[81] “Deus ex sese,” Bezae:[82] “Non est genitus de Patris essentia.” Item: “Duae constituantur in Christo uniones hypostaticae,[83] altera animae cum carne, Divinitatis cum humanitate altera.” “Locus apud Ioannem:” ‘Ego et Pater unum sumus,’ non ostendit Christum Deum ’homoousion’[84] Deo Patri.” Sed et ’anima mea, inquit Lutherus,[85] odit hoc verbum ‘homoousion.’” Pergite: “Christus ab infantia non fuit gratia consummatus,[86] sed animi dotibus velut caeteri homines adolevit: usu factus quotidie sapientior, ita ut puerulus ignorantia laborarit.” Quod perinde est, ac si dicerent originis labe et vitio sordidatum. Sed cognoscite diriora: “Christus, quum orans in horto, sudoribus aquae manaret et sanguinis, sensu damnationis aeternae cohorruit:[87] vocem edidit sine ratione, sine spiritu, vocem doloris impetu repentinam; quam, ut non satis meditatam, cleriter castigavit.” Estne aliquid amplius? Attendite: “Christus, quum actus in crucem exclamaret:” ’Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?’ accensus est flammis inferni,[88] desperationis voceni emisit, non aliter affectus, quam si pereundum ei foret internecione sempiterna.”
His etiam, si quid possunt, addant: “Christus, inquiunt,[89] descendit ad inferos, id est, mortuus gehennam gustavit, nihilo minus quam animae damnatorum, nisi quod sibi restituendus erat.—Quandoquidem enim morte corporea nobis nihil profuisset;[90] anima quoque luctari cum morte debuit aeterna, atque hoc modo nostrum scelus suppliciumque dependere.” Ac ne quis forte suspicetur, istud Calvino per incuriam obrepsisse, idem Calvinus:[91] “Omnes vos, si qui doctrinam istam solatii plenam exagitastis, perditos” appellat “nebulones.” Tempora, tempora, cuiusmodi monstrum aluistis? Cruor ille delicatus et regius, qui de innocentis Agni corpore lacerato fissoque scaturiit, cuius cruoris una guttula propter dignitatem Hostiae mille mundos redimere potuisset, nihil humano genet profecit, nisi “mediator Dei et hominum (1 Tim ii. 5), homo Christus Iesus mortem quoque secundam (Apoc. ii. 11),” mortem animae, mortem gratiae, peccati solius et exsecrabilis blasphemiae sociam, pertulisset? Prae hac insania modestus videbitur Bucerus, quamquam est impudens, qui[92] infernum in symbolo sepulcrum accipit, per epexegesim valde praeposteram, ac potius tautologiam ineptam atque stolidam.