Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 124 pages of information about Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name.

Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 124 pages of information about Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name.
quas classes, quae sacra, quos ritus edocet?  Pupugit ea res Lutherum[39] tam valde, ut huius opera “simillima somniis, nec non perniciosissima” iudicaret.  Imitatus parentem Caussaeus,[40] nescio quis terrae filius, ex Gallia, non est veritus hunc Dionysium, inclytae gentis Apostolum, vocitare “delirum senem.”  Centuriatores[41] vehementer offendit Ignatius et Calvinum,[42] ut in eius epistolis “deformes naevos, et putidas naenias” hominum quisquiliae notarint.  Censoribus[43] illis “fanaticum quiddam” Irenaeus edixit; Clemens auctor Stromatum “zizania faecesque protulit;"[44] reliqui Patres huius aevi, sane apostolici viri, “blasphemias et monstra posteris reliquerunt.”  In Tertulliano rapiunt avide, quod a nobis edocti, nobiscum communiter detestentur; sed meminerint libellum de Praescriptionibus,[45] qui nostri temporis sectarios tam insigniter perculit, numquam fuisse reprehensum.  Hippolytus, Portuensis[46] episcopus, quam belle, quam clare Antichristi nervum, lutherana tempora, praemonstravit?  Eum propterea “scriptorem infantissimum et larvam” nominant.  Cyprianum, delicias et decus Africae, Gallicanus ille criticus[47] et Magdeburgici[48] “stupidum, et destitutum Deo, et depravatorem poenitentiae” nuncuparunt.  Quid admisit?  Scripsit enim de virginibus, de lapsis, de unitate Ecclesiae tractationes euismodi, eas etiam epistolas Cornelio, Romano Pontifici, ut nisi fides huic martyr detrahatur, Petrus Martyr Vermilius, omnesque cum eo foederati, peiores adulteris et sacrilegis habeantur.  Ac ne singulis insistam diutius, Patres huius saeculi damnantur omnes, “quippe qui doctrinam de poenitentia mire depravarint."[49] Quo pacto?  Nam austeritas canonum, quae viguit ea tempestate, maiorem in modum displicet huic sectae plausibili, quae tricliniis aptior, quam templis, voluptarias aures titillare et pulvillos omni cubito[50] solet assuere.

Quid aetas proxima, quid peccavit?  Chrysostomus et ii Patres “iustitiam fidei foede” videlicet “obscurarunt."[51] Nazianzenus, quem honoris causa, Theologum veteres appellarunt, Caussaeo[52] iudice, “Fabulator, quid affirmaret, nesciit.”  Ambrosius “a cacodaemone fascinatus est.”  Hieronymus “aeque damnatus, atque diabolus:  iniuriosus Apostolo,[53] blasphemus, sceleratus, impius.”  “Vnus” Gregorio Massovio[54] “pluris est Calvinus, quam centum Augustini.”  Parum est, centum; Lutherus[55] “nihili facit adversum se mille Augustinos, mille Cyprianos, mille Ecclesias.”  Longius rem deducere, supervacaneum puto.  Nam in hos, qui bachantur, quis miretur in Optatum, Athanasium, Hilarium, Cyrillos, Epiphanium, Basilium, Vincentium, Fulgentium, Leonem, Gregoriumque Romanum fuisse procacissimos?

Quamquam si datur ulla rebus iniustis iusta defensio non inficior habere Patres, ubicumque incideris, quod isti, dum sibi consentiunt, necessario stomachentur.  Etinem qui odere stata ieiunia, quo animo oportet esse in Basilium, Nazianzenum, Chrysostomum, qui de quadragesima et indictis ieiuniorum feriis, tamquam de rebus iam usitatis, conciones egregias publicarunt?  Qui suas animas auro, libidine, crapula et ambitiosis conspectibus vendiderunt, possuntne non esse inimicissimi Basilio, Chrysostomo, Hierionymo, Augustino, quorum excellentes libri de monachorum instituto, regula, virtutibus, teruntur?

Copyrights
Project Gutenberg
Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name from Project Gutenberg. Public domain.