Quid toties unum exemplum de sexcentis exagitant? Repetant annales suos. Martinus ipse Lutherus (a. 1518) odium Dei et hominum, Augustae positus coram Cardinale Caietano, nonne quod potuit, eructavit, et Maximiliani litteris communitus excessit? Idem accitus Wormatiam (a. 1521), quum et Caesarem et plerosque Imperii principes haberet infensos, nonne Caesaris verbo tutus fuit? Postremo lutheranorum et zuinglianorum capita, praesente Carolo quinto, haereticorum hoste victore, domino, nonne datis induciis confessiones suas innovatas exhibuere comitiis Augustanis, et sospites abiere? Haud secus litterae Tridientinae locupletissimas adversario cautiones providerant:[35] uti noluit. Nimirum se iactat in angulis in quibus ubi tria verba graeca sonuerit, sapere videatur; abhorret a luce, quae litteratorem in numero poneret, et ad honesta subsellia devocaret. Catholicis Anglis tale chirographum impunitatis impetrent, si diligunt salutem animarum. Nos Hussium non causabimur; verbo Principis innixi, convolabimus.
Sed ut, unde sum egressus, eo regrediar, Concilia generalia mea sunt, primum, ultimum, media; his pugnabo. Hastam exspectet adversarius amentatam, quam avellere numquam poterit. Prosternatur in eo satanas, Christus vivat.
QVINTA RATIO
PATRES
Antiochiae, qua primum in urbe Christianorum nobile cognomentum increbuit, Doctores,[36] id est, eminentes theologi; et Prophetae, id est, concionatores perquam celebres, floruerunt. Huiusce generis “scribas et sapientes, doctos in regno Dei, nova promentes et vetera,"[37] Christum callentes et Moysem, Dominus ipse futuros gregi prospexerat. Hos, ingentis beneficii loco donatos, explodere, quanti maleficii est? Explosit adversarius. Quid ita? Quia stantibus illis, concidisset. Id ego quum pro certissimo comperissem, pugnam simpliciter exoptavi, non illam iocularem, qua turbae velitantur in compitis, sed istam severam et acrem, qua congredimur in vestris Philosophorum spatiis:
/*-pede pes, densusque viro vir.
Ad Patres si quando licebit accedere, confectum est praelium; tam sunt nostri, quam Gregorius ipse decimus tertius, filiorum Ecclesiae Pater amantissimus. Nam ut omittam loca sparsa, quae ex monumentis veterum conquisita, nostram fidem apposite affirmateque propugnant; tenemus horum integra volumina, quae de industria religionem, quam tuemur, evangelicam distincte copioseque dilucidant. Duplex Hierarchia Martyris Dionysii[38]