Fortasse verbosius loquendo diem extrahere conabitur; sed ab intentis hominibus, si vos rego bene novi, nec aures nec oculos compilabit. Quod si quis erit omnino tam demens, qui se unum opponat Senatoribus orbis terrae, et iis quidem omni exceptione maioribus, sanctioribus, doctioribus, vetustioribus; libenter aspiciam illud os, quod ubi vobis ostendero, reliqua cogitationibus vestris relinquam. Interim hoc monebo; qui pleno Concilio, rite atque ordine consummato, momentum et pondus abrogat, videri mihi nullo consilio, nullo cerebro; neque solum in theologicis tardum, sed etiam in politicis inconsultum. Si umquam Dei Spiritus illuxit Ecclesiae, certe illud est tempus immitendi Numinis, quum omnium ecclesiarum, quae sunt in terris patentissimae, religio, maturitas, scientia, sapientia, dignitas, unam in urbem confluxerint, adhibitisque modis omnibus divinis et humanis, quibus indagari veritas possit, promissum implorent Spiritum,[32] quo salutariter et prudenter sanciat.
Prosiliat nunc aliquis factionis haereticae magistellus, attollat supercilia, suspendat nasum, frontem perfricet, iudicesque suos scurriliter ipse iudicet. Quos ille ludos, quos iocos dabit? Repertus est Lutherus,[33] qui diceret, anteferre se Consiliis duorum suffragia bonorum et eruditorum hominum (putatote suum et Phillippi), si quando in Christi nomine consensissent. O circulos! Repertus est Kemnitius[34], qui concilium Tridentinum ad suos vertiginis importunae calculos exegerit; quid lucratus? Infamiam. Dum iste nictaverit, sepelietur cum Ario; Tridentina Synodus quo magis inveterascet, eo magis in dies eoque perennius efflorescet. Bone Deus! quae gentium varietas, qui delectus episcoporum totius orbis, qui regum et rerumpublicarum splendor, quae medulla theologorum, quae sanctitas, quae lacrymae, quae ieiunia, qui flores academici, quae linguae, quanta subtilitas, quantus labor, quam infinita lectio, quantae virtutum et studiorum divitiae augustum illud sacrarium impleverunt? Audivi ego Pontifices exsultantes, et in his Antonium, archiepiscopum Pragensem, a quo sum creatus presbyter, amplissimos et prudentissimos viros, quod in ea schola haesissent aliquot annis, ut nullum Ferdinandi Caesaris, cui multum debuerant, regalius et uberius in se beneficium colerent, quam hoc fuit quod in Tridentino gymnasio legati ex Pannonia consedissent. Intellexit hoc Caesar, qui reversis ita gratulatus est: “Aluimus vos in schola optima.”
Huc invitati fide publica, cur non properarunt adversarii, ut eos palam refellerent, in quos ranunculi coaxant e cavernulis?—Hussio et Hieronymo fregere fidem, inquiunt—Qui?—Constantiensis Concilii proceres—Falsum est: nullam dedere. Sed nec in Hussium tamen animadversum fuisset, nisi homo perfidiosus et pestilens, retractus ex fuga, quam ei Sigismundus Imperator periculo capitis interdixerat, violatis etiam conditionibus, quas scripto pepigerat cum Caesare, vim omnem illius diplomatis enervasset. Fefellit Hussium praecipitata malitia.