Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 124 pages of information about Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name.

Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 124 pages of information about Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name.
Quem percontati?  Spiritum.  Quatuor Evangelia fervore praepostero Lutherus[16] inter se committit, et prioribus tribus Epistolas Pauli longe praeferens, “unicum” deinceps “Evangelium Ioannis, pulchrum, verum, praecipuum” decernit esse nominandum; quippe qui, quod in ipso fuit, libenter etiam Apostolos suarum rixarum socios adscripsisset.  Quo doctore?  Spiritu.  Quin etiam iste fraterculus[17] non dubitavit Evangelium Lucae petulanti stylo perstringere, quod in eo crebrius bona nobis virtutum opera commendentur.  Quem interrogavit?  Spiritum.  Theodorus Beza ex Lucae vigesimo secundo capite :  “Hic calix, novum testamentum, in meo sanguine, qui (calix) pro vobis fundetur, Greek:  potaerion enchunomenon,” ausus est ut corruptum vitiatumque traducere, quod haec oratio nullam expositionem, nisi de vino calicis converso in verum Christi sanguinem, patiatur.  Quis indicavit?  Spiritus.  Denique quum omnia credant suo quisque spiritui, nomen sancti Spiritus horribili blasphemia mentiuntur.  Qui sic agunt, nonne se produnt?  Nonne facile refutantur?  Nonne in concessu talium virorum, quales estis Academici, tenentur ac minimo negotio constringuntur?  Cum his ego timeam pro fide catholica disputare, qui pessima fide voces non humanas, sed aethereas tractavere?

Nihil hic dico, quae vertendo perverterint quamvis intolerabilia sint, quae accusem.  Gregorio Martino, scientissimo linguarum, collegae meo, qui doctius et plenius hoc praestabit, nihil praeripio, nec aliis, quibus id laboris esse iam prae manibus intellexi.  Facinorosius crimen est ac tetrius, quod nunc persequor.  Inventos esse doctorculos, qui temulento quodam impetu in coeleste chirographum involarint; idipsum pluribus locis, ut maculatum, ut mancum, ut falsum, ut subreptitium condemnarint; eius partes aliquas correxerint, aliquas corroserint, aliquas evulserint.  Hinc omne propugnaculum, quo muniebatur, in lutheranos spiritus, tamquam in valla phantasmatum pictosque parietes commutarint; ne prorsus obmutescerent, quum in Scripturas, erroribus suis infestas, impingerent, quas nihilo commodius expedire, quam sorbere favillas, aut saxa mandere, potuissent.

Haec ergo mihi prima ratio vehemens et iusta fuit quae ubi partes adversarias umbraticas et fractas ostendisset, animum sane addidit viro et christiano et in his studiis exercitato, pro sempiterni Regis diplomate adversus reliquias profligatorum hostium decertandi.

SECVNDA RATIO

SACRARVM LITTERARVM SENTENTIA

Alterum est, quod me quidem ad congressum incitarit, et horum apud me copiolas elevarit, adversarii perpetuum in Scripturis exponendis ingenium, plenum fraudis, inane prudentiae.  Statim haec, philosophi, tangeretis.  Itaque vos auditores expetii.

Copyrights
Project Gutenberg
Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name from Project Gutenberg. Public domain.