Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 124 pages of information about Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name.

Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 124 pages of information about Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name.

PREFATIO

EDMUNDUS CAMPIANVS DOCTISSIMIS ACADEMICIS OXONII FLORENTIBVS ET CANTABRIGIAE, S. P. D.

Anno praeterito, quum ex instituto vitae meae iussus in hanc insulam remeassem, clarissimi viri, offendi sane fluctus haud paulo saeviores in anglicano littore, quam quos in oceano brittannico recens a tergo reliqueram.  Mox interiorem in Angliam ubi penetrassem, nihil familiarius, quam inusitata supplicia; nihil certius, quam incerta pericula.  Collegi me, ut potui, memor causae, memor temporum.  Ac ne prius forte corriperer, quam auditus a quopiam fuissem, scripto protinus mandavi consileum meum, qui venissem, quid quaererem, quod bellum, et quibus, indicere cogitarem Autographum apud me habui, ut mecum, si caperer, caperetur; exemplum eius apud amicum deposui, quod, me quidem nesciente, pluribus communicatum est.  Adversarii publicatam schedulam atrociter acceperunt quum caetera, tum illud invidiosissime criminantes, quod unus omnibus in hoc religionis negotio certamen obtulissem; quamquam solus non eram futurus, si fide publica disputassem.  Responderunt postulatis meis Hammerus et Charcus.  Quid tandem?  Otiose omnia.  Nullum enim responsum, praeter unum, honeste dabunt, quod numquam dabunt:  “Conditiones amplectimur, Regina spondet, advola.”  Interea clamant isti:  “Sodalitium tuum, seditiones tuas, arrogantiam tuam, proditorem, sine dubio proditorem.”  Ridicule.  Operam et oleum et famam homines non insipientissimi cur profundunt?

Verum his duobus, (quorum prior animi causa meam chartam delegit, in quam incurrerat; alter malitiosius totam rem convolvit), praebitus nuper est libellus admodum luculentus, qui quantum oportuit, tantum et de Societate nostra, et de horum iniuriis, et de provincia, quam sustinemus, edisserit.  Mihi supererat, (quoniam, ut video, tormenta, non scholas, parant antistites), rationem facti mei vobis ut probarem; capita rerum, quae mihi tantum fidentiae pepererunt, quasi digito fontes ostenderem.  Vos etiam hortarer, quorum interest praeter caeteros, incumbatis in hanc curam, quam a vobis Christus, Ecclesia, respublica et vestra salus exigunt.  Ego si fretus ingenio, litteris, arte, lectione, memoria, peritissimum quemque adversarium provocavi fui vanissimus et superbissimus, qui neque me, necque illos inspexerim; sin causam intuitus, existimavi satis me valentem esse, qui docerem hunc solem meridie lucere, debetis mihi fervorem istum concedere, quem honor Iesu Christi, Regis mei, et invicta veritas imperarunt.  Scitis M. Tullium in Quintiana, quum Roscius victoriam adpromitteret, si efficeret argumentis, septingenta millia passuum non esse decursa biduo, non modo nihil veritum articulos et nervos Hortensii, sed ne grandiores quidem Hortensio, Phillipos, et Cottas, et Antonios, et Crassos, quibus maximam dicendi gloriam tribuebat, metuere potuisse.  Est enim quaedam veritas tam illustris et perspicua, ut eam nullae verborum rerumque praestigiae possint obruere.  Porro liquidius est quod nos agimus, quam illa fuit hypothesis Rosciana.  Nam si hoe praestitero:  coelos esse, divos esse, fidem esse, Christum esse, causam obtinui.  Hic ego non sim animosus?  Equidem occidi possum, superari non possum, iis enim Doctoribus insisto, quos ille Spiritus erudiit, qui nec fallitur, nec vincitur.

Copyrights
Project Gutenberg
Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name from Project Gutenberg. Public domain.