Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 124 pages of information about Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name.

Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 124 pages of information about Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name.

7.  Et quoniam Dominus Deus Dominam meam reginam, eximiis naturae, eruditionis ac regiae educationis dotibus exornare voluit, si sua Maiestas huiusmodi auditionem, qualem in quinto articulo secundo loco efflagitavi, sua regali praesentia et benigna attentione cohonestare dignaretur, sperarem sane, me articulos controversos optima methodo et perspicuis argumentis ita illustrare, atque ab omnibus fallaciarum involucris quibus constricti sunt, explicare posse, ut zelo veritatis et amore, quo sua Maiestas populum complectitur, mediocriter eius animum inclinarem, quum ad plurimas res, quae regno suo non parum detrimenti afferunt, damnandas et reiiciendas, tum ad nos catholicos, misere iamdui oppressos, maiore aequitate prosequendos.

8.  Neque vero dubium mihi est quin vos, ornatissimi consiliari S. M., quum in maximi momenti negotiis praeclare ac sapienter agere soleatis, ubi has de fide controversias, quas adversarii nostri non sine fuco et confuse plerumque pertractant, bona fide delectas et fuco nudatas perspexeritis, luce meridiana clarius cognituri sitis, quam solidis et firmis fundamentis fides catholica nitatur.  Et quia e contrario protestantium argumenta sunt omnino frivola et infirma, quae temporis iniquitate vim aliquam contra nos habere putantur; futurum spero, ut vestrarum animarum et innumerabilium aliarum, quae a vestro nutu et exemplo pendent, miserti, ab huiusmodi falsorum dogmatum architectis et doctoribus facies vestras animumque ipsum avertatis, ac nobis, qui vitam nostram pro vesta salute alacriter profundere parati sumus, aequiori et magis propitia mente auscultetis.  Multae innocentes manus quotidie et sine intermissione pro vobis in coelum attolluntur.  Haec in vos studia sunt eorum Anglorum, qui in provinciis transmarinis numquam interiturae posteritatis patres, virtuti et eruditioni adquirendae dant operam; omninoque secum statuerunt, a salute vestra promovenda non prius absistere, quam vel animas vestras Christo lucrifecerint, vel lanceis vestras confixi generose occubuerint.  Et quidem quod ad Societatem nostram attinet, velim sciatis, omnes nos, qui sumus de Societate Iesu, per totum terrarum orbem longa lateque diffusi, (quorum continua successio et multitudo omnes machinationes vestras anglicas facile superabit), sanctum foedus iniisse ut cruces, quas nobis iniicietis, magno animo feramus, neque umquam de vestra salute desperemus, quamdiu vel unus quispiam e nobis supererit, qui Tiburno[2] vestro fruatur, atque suppliciis vestris excarnificari, carceribusque squalere et consumi possit.  Iampridem inita ratio est, divinique numinis auspicio inchoatum certamen; nulla vis, nullus impetus adversariorum superabit.  Hac ratione consita et tradita olim fides est, eadem in pristinam dignitatem revocari et restitui debet.

Quod si hoc scriptum meum, quod offero, reiicitur, nec benevoli conatus mei quidquam possint efficere, et pro itinere multorum millium milliarium vestri causa suscepto, ingratum animum experiar; id unum agendum mihi supererit, ut vos causamque meam Deo scrutatori cordium commendem:  quem quidem ex animo precor, ut nobis tantisper gratiam suam impertiri velit, qua ante extremum remunerationis diem in unam sententiam conspiremus; et ut tandem aliquando in coelo, ubi nulla erit iniuriarum memoria, amicitia sempiterna perfruamur.

Copyrights
Project Gutenberg
Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name from Project Gutenberg. Public domain.