1. Profiteor me, quamvis indignum, Ecclesiae Catholicae sacerdotem, et iam octo abhinc annis magna Dei misericordia in Societatem nominis Iesu cooptatum, peculiare quoddam belli genus sub obedientiae vexillo suscepisse; ac simul me omni divitiarum, honorum et aliorum huiusmodi bonorum spe, et habendi potestate, abdicasse.
2. Generalis Praepositi nostri decreto (quod ego tamquam mandatum coelitus missum, et a Christo ipso sancitum veneror), Praga Romam, ubi Generalis nostri perpetua sedes est; Roma deinde in Angliam contendi: qua animi alacritate etiam in quamcumque aliam orbis terrarum partem, sive ad christianos, sive ad infideles, profectus fuissem, si me ad eam profectionem superiores mei designassent.
3. Negotium mihi commisum tale est, ut gratis Evangelium administrem, rudes in fide instituam, flagitiosos a scelere ad meliorem vitae rationem traducam, errores convellam; et, ut summatim omnia complectar, pugnae spiritualis signum tuba canam, atque alacriter adversus foeda flagitia et superbam ignorationem, qua innumeri cives mei, quos intimis animi visceribus complector, oppressi iacent, depugnem.
4. Numquam mihi animus fuit, imo et a Patribus, qui me miserunt, severe prohibitum mihi est, ut ne reipublicae ac politicae huius regni administrationis negotiis me immisceam: nam et aliena haec sunt a vocationis meae instituto, et iis animum cogitationesque meas libenter avoco.
5. Quamobrem vestra clementia fretus, ad gloriam Dei tria non minus aequa, quam ab omni pacis et tranquillitatis reipublicae perturbatione aliena, concedi mihi et permitti humillime postulo. Primum est, ut Dominationes vestrae, pro sua et reipublicae dignitate, me pro religione disserentem audire non graventur. Alterum, quod et cumprimis desidero, et maximi momenti esse arbitror, ut mihi liceat in consessu doctorum, magistorum et utriusque Academiae virorum insignium, sacrosanctae theologiae professorum, verba facere. Promitto me catholicae Ecclesiae fidem invictis rationibus et sacrarum Scripturarum, Conciliorum, Patrum atque historiarum auctoritate, ac denique ex ipsa tum naturali, tum morali philosophia efficaciter demonstraturum et defensurum. Tertium, ut audiar ab utriusque iuris, sive canonici, sive civilis, peritis, quibus eamdem fidei veritatem, legum, quae etiamnum vigent, testimonio atque auctoritate comprobabo.
6. Nollem equidem quidquam proferre, quod insolentem provocationem aut arrogantiam aliquam prae se ferret; quum et mundo mortuus iam sim, et ex animo paratus promtusque, ut me ad cuiusvis pedes abiiciam ac vestigia etiam exosculer. Tantus tamen animus mihi est pro gloria et maiestate Regis mei Iesu amplificanda, tanta in eius favore fiducia, tanta denique in causae aequitate et firmissimorum argumentorum ac probationum robore confidentia, (quum certo sciam nullum protestantium, nec omnes simul iunctos, nec ullam adversariorum factionem, quantumvis imperitam multitudinem et grammaticos quosdam adolescentulos, apud quos insigniter debacchantur, in errorem inducant, posse dogmata sua disputatione aut tueri aut probare); ut cum illis omnibus, vel cum eorum quolibet, vel cum antesignanis ex omni illorum numero delectis, ultro me offeram congressurum; bona fide protestans eo mihi gratius fore certamen, quo melius instructi accesserint.