Richard Iohnson.
William Williams Carpenter.
Iohn Durham.
Abraham Rouse.
Iohn Matthewes.
Thomas Henmore.
Iohn Siluester.
Thomas Whiting.
William Church.
Iohn Fox.
* * * * *
The letters of the Queenes most excellent Maiestie
sent by one Laurence
Aldersey vnto the Emperour of Aethiopia,
1597.
Inuictissimo potentissimoque Abassenorum regi, magnoque
vtriusque
Aethiopiae imperatori &c.
Elizabetha Dei gratia Angliae, Franciae, et Hiberniae regina, fidei defensor &c. summo ac potentissimo AEthiopiae imperatori salutem. Quod ab omnibus qui vbiuis terrarum ac gentium sunt regibus principibusque praestari par et aequum est, vt quanquam maximo locorum interuallo dissiti, et moribus ac legibus discrepantes, communem tamen generis humani societatem tueri et conseruare, mutuaque vt occasio ferret, charitatis et beneuolentiae officia velint exercere: in eo nos de vestra fide atque humanitate spem certissimam concipientes huic subito nostro Laurentio Alderseio in regnum vestrum proficiscenti, hasce literas nostras, quibus et nostra erga vos beneuolentia testata sit, et illum hinc profectum esse constet, potissimum vobis indicandus dedimus. Qui cum orbis terrarum perscrutandi cognoscendique studio permotus, multis antehac regionibus peragratis, iam tandem in eas regiones, quae vestrae ditionis sunt, longum, periculosumque iter instituat: cum ipse existimauit, tum nos etiam sumus in eadem opinione, ad incolumitatem suam, atque etiam ad gratiam apud vos, plurimum illi prafuturum, si diplomate nostro munitus, beneuolenentiae nostrae et profectionis hinc suae testimonium ad vos deferret. Nam cum summus ille mundi conditor rectorque praepotens Deus, regibus principibusque qui suam vicem gerunt, orbem terrarum, suis cuique finibus pro rata portione designatis, regendum atque administrandum dederit; eoque munere ius quoddam inter eos fraternae necessitudinis, aeternumque