“Universis sancte ecclesie fidelibus. Willelmus junior camerarius in domino salutem. Notum sit presentibus et futuris, quod ego Willelmus junior camerarius quinto die post susceptum militie cingulum veni apud Sanctum Georgium, ibique cum honorifica processione susceperunt me Abbas Ludovicus et monachi cum magno gaudio letantes; et ibi obtuli gladium meum super altare Sti. Georgii, et tunc consilio et admonitione sociorum meorum nobilium virorum qui mecum venerant, scilicet Roberti des Is, dapiferi mei, et Rogerii de Calli, et Johannis de Lunda, et aliorum plurium, redemi gladium meum per dona et confirmationem plurium ecclesiarum, quas ipso die concessi eisdem meo dono, et, sicut avus meus, fundator illius monasterii dederat, confirmavi; scilicet ecclesiam de Abetot et ecclesiam de Espretot cum decima, et ecclesiam Sancti Romani cum duabus partibus decime, et similiter ecclesiam de Tibermaisnil: confirmavi etiam dona militum meorum et amicorum quae dederunt ipso die abbatie in perpetuam elemosynam, Rogerius de Calli dedit XX Sot. annuatim; Robertus de Mortuomari X Sot.; Robertus des Is X solidos; Johannes de Lunda, cognatus meus X Sot.; Andreas de Bosemuneel X solidos, vel decimam de una carrucatura terre ... Humfridus de Willerio X solid.; Willelmus de Bodevilla X acras terre; Garinus de Mois V solid.; Adam de Mirevilla X solid.; Robert. de Fuschennis X solid.; Lesra de Drumara I acram terre.”]
[Footnote 3: The following are the words of Ordericus Vitalis, upon the subject:
“Religiosi tandem viri, Clerici et Monachi, collectis viribus et intimis sensibus, processionem ordinaverunt: honeste induti, crucibus et thuribus, ad Sanctum Georgium processerunt, et animam Regis, secundum morem sanctae Christianitatis Deo commendaverunt.”—Duchesne, Scriptores Normanni, p. 661.]
[Footnote 4: See Cotman’s Architectural Antiquities of Normandy, t. 10. f. A. and B.]
[Footnote 5: See Cotman’s Architectural Antiquities of Normandy, t. 11. last figure.]