Critiques and Addresses eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 350 pages of information about Critiques and Addresses.

Critiques and Addresses eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 350 pages of information about Critiques and Addresses.
[Footnote 1:  “Propter haec ergo sententia illa Augustini et propter nimiam obscuritatem et subtilitatem ejus difficilis creditu est:  quia verisimile non est Deum inspirasse Moysi, ut historiam de creatione mundi ad fidem totius populi adeo necessariam per nomina dierum explicaret, quorum significatio vix inveniri et difficillime ab aliquo credi posset.” (Loc. cit. Lib.  I. cap. xi. 42.)]
“Praecipua enim difficultas hic est, quam attingit Div.  Thomas I, par. qu. 69, art. 2, an haec productio plantarum hoc die facta intelligenda sit de productione ipsarum in proprio esse actuali et formali (ut sic rem explicerem) vel de productione tantum in semine et in potentia.  Nam Divus Augustinus libro quinto Genes, ad liter, cap. 4 et 5 et libro 8, cap. 3, posteriorem partem tradit, dicens, terram in hoc die accepisse virtutem germinandi omnia vegetabilia quasi concepto omnium illorum semine, non tamen statim vegetabilia omnia produxisse.  Quod primo suadet verbis illis capitis secundi. In die quo fecit Deus coelum et terram et omne virgultum agri priusquam, germinaret.  Quomodo enim potuerunt virgulta fieri antequam terra germinaret nisi quia causaliter prius et quasi in radice, seu in semine facta sunt, et postea in actu producta?  Secundo confirmari potest, quia verbum illud germinet terra optime exponitur potestative ut sic dicam, id est, accipiat terra vim germinandi.  Sicut in eodem capite dicitur crescite et multiplicamini.  Tertio potest confirmari, quia actualis productio vegetabilium non tarn ad opus creationis, quam ad opus propagationis pertinet, quod postea factum est.  Et hanc sententiam sequitur Eucherius lib. 1, in Gen. cap. 11, et illi faveat Glossa, interli.  Hugo. et Lyran. dum verbum germinet dicto modo exponunt.  NIHILOMINUS CONTRARIA SENTENTIA TENENDA EST:  SCILICET, PRODUXISSE DEUM HOC DIE HERBAM, ARBORES, ET ALIA VEGETABILIA ACTU IN PROPRIA SPECIE ET NATURA.  Haec est communis sententia Patrum.—­Basil, homil. 5; Exaemer.  Ambros. lib. 3; Exaemer. cap. 8,11, et 16; Chrysost, homil. 5 in Gen. Damascene, lib. 2 de Fid. cap. 10; Theodor.  Cyrilli.  Bedae, Glossae ordinariae et aliorum in Gen. Et idem sentit Divus Thomas, supra, solvens argumenta Augustini, quamvis propter reverentiam ejus quasi problematice semper procedat.  Denique idem sentiunt omnes qui in his operibus veram successionem et temporalem distinctionem agnoscant.”

Secondly, with respect to animals, Suarez is no less decided:—­

    De animalium ratione carentium productione quinto et sexto
    die facta.
[1]

“32.  Primo ergo nobis certum sit haec animantia non in virtute tantum aut in semine, sed actu, et in seipsis, facta fuisse his diebus in quibus facta narrantur.  Quanquam Augustinus lib. 3, Gen. ad liter, cap. 5 in sua persistens sententia contrarium sentire videatur.”

[Footnote 1:  Loc. cit. Lib.  II. cap. vii. et viii. 1, 32, 35.]

Copyrights
Project Gutenberg
Critiques and Addresses from Project Gutenberg. Public domain.