in hac proprietate et rigore, sic fieri ex nihilo
est fieri secundum se totum, id est nulla sui parte
praesupposita, ex quo fiat. Et hac ratione
res naturales dum de novo fiunt, non fiunt ex
nihilo, quia fiunt ex praesupposita materia, ex
qua componuntur, et ita non fiunt, secundum se
totae, sed secundum aliquid sui. Formae autem
harum rerum, quamvis revera totam suam entitatem
de novo accipiant, quam antea non habebant, quia
vero ipsae non fiunt, ut dictum est, ideo neque
ex nihilo fiunt. Attamen, quia latiori modo
sumendo verbum illud fieri negari non potest:
quia forma facta sit, eo modo quo nunc est, et
antea non erat, ut etiam probat ratio dubitandi
posita in principio sectionis, ideo addendum est,
sumpto fieri in hac amplitudine, fieri ex
nihilo non tamen negare habitudinem materialis causea
intrinsece componentis id quod fit, sed etiam habitudinem
causae materialis per se causantis et sustentantis
formam quae fit, seu confit. Diximus enim
in superioribus materiam et esse causam compositi
et formae dependentis ab ilia: ut res ergo dicatur
ex nihilo fieri uterque modus causalitatis negari
debet; et eodem sensu accipiendum est illud axioma,
ut sit verum: Ex nihilo nihil fit,
scilicet virtute agentis naturalis et finiti nihil
fieri, nisi ex praesupposito subjecto per se concurrente,
et ad compositum et ad formam, si utrumque suo
modo ab eodem agente fiat. Ex his ergo recte
concluditur, formas substantiales materiales non
fieri ex nihilo, quia fiunt ex materia, quae in
suo genere per se concurrit, et influit ad esse,
et fieri talium formarum; quia, sicut esse non
possunt nisi affixae materiae, a qua sustententur
in esse: ita nec fieri possunt, nisi earum effectio
et penetratio in eadem materia sustentetur. Et
haec est propria et per se differentia inter effectionem
ex nihilo, et ex aliquo, propter quam, ut infra
ostendemus, prior modus effciendi superat vim
finitam naturaliam agentium, non vero posterior.
“14. Ex his etiam
constat, proprie de his formis dici non
creari, sed educi de potentia
materiae."[1]
[Footnote 1: Suarez, loc. cit. Disput. xv. Sec. ii.]
If I may venture to interpret these hard sayings, Suarez conceives that the evolution of substantial forms in the ordinary course of nature, is conditioned not only by the existence of the materia prima, but also by a certain “concurrence and influence” which that materia exerts; and every new substantial form being thus conditioned, and in part, at any rate, caused, by a pre-existing something, cannot be said to be created out of nothing.