in testamento dicti olim dni. MATHEI PAULO
maioris, facti in anno domini MCCCVIII mense Februarii
die vi intrante indictione viii’a.... Capta
fuit pars in ipso consilio de XL’ta quod dicta
translactio et alienatio imprestitorum.... revocentur,
cassentur, et annulentur, in tantum videlicet quantum
sunt dicte mille libre,” etc.
13.—(1328).
Grant of citizenship to Marco Polo’s old slave Peter the Tartar. (See vol. i. p. 72.)
(Maj. Conc. Delib. Brutus, Cart. 78 t.)*
“MCCCXXVIII, die vii Aprilis.
“(Capta) Quod fiat gratia PETRO S. Marie Formose, olim sclavorum Ser MARCI PAULI Sancti Joh. Gris., qui longo tempore fuit Venetiis, pro suo bono portamento, de cetero sit Venetus, et pro Venetus [sic] haberi et tractari debeat.”
14.—(1328).
Process against the Lady Donata Polo for a breach of trust See vol. i. p. 77 (as No. 12, c. 8, del 1328).*
“MCCCXXVIII. Die ultimo Maii.
“Cum olim de mandato ... curie Petitionum, ad petitionem Ser BERTUTII QUIRINO factum fuerit apud Dominam DONATAM PAULO Sancti Job. Gris., quoddam sequestrum de certis rebus, inter quas erant duo sachi cum Venetis grossis intus, legati et bullati, et postea in una capsella sigillata repositi, prout in scripturis dicti sequestri plenius continetur. Et cum diceretur fuisse subtractam aliquam pecunie quantitatem, non bono modo, de dictis sachis, post dictum sequestrum, et dicta de causa per dictos dominos Advocatores ... fuerit hodie in conscilio de XL. placitata dicta Dna. DONATA PAULO, penes quam dicta capsella cum sachis remansit hucusque.
“... cum per certas testimonias ... habeatur quod tempore sequestri facti extimata fuit pecunia de dictis sacchis esse libras lxxx grossorum vel circha,[7] et quando postea numerata fuit inventam esse solummodo libras xlv grossorum et grossos xxii, quod dicta Dna. Donata teneatur et debeat restituere et consignare in saculo seu saculis, loco pecunie que ut predicitur deficit et extrata, et ablata est libras xxv [sic] grossorum. Et ultra hoc pro pena ut ceteris transeat in exemplum condempnetur in libris ducentis et solvat eas.”
15.—(1330).
Remission of fine incurred by an old servant of Marco Polo’s. (Reg. Grazie 3 deg., c. 40.)*
“MCCCXXX, iiii Septembris.
“Quod fiat gratia MANULLI familiari Ser MARCI POLO sancti Joh. Gris. quod absolvatur a pena librarum L pro centenariis, quam dicunt officiales Levantis incurrisse pro eo quod ignorans ordines et pure non putans facere contra aliqua nostra ordinamenta cum galeis que de Ermenia venerunt portavit Venecias tantum piperis et lanae quod constitit supra soldos xxv grossorum tanquam forenses (?). Et officiates Levantis dicunt quod non possunt aliud dicere nisi quod solvat. Sed consideratis bonitate et legalitate dicti Manulli, qui mercatores cum quibus stetit fideliter servivit, sibi videtur pecatum quod debeat amittere aliud parum quod tam longo tempore cum magnis laboribus aquisivit, sunt contenti quod dicta gratia sibi fiat.”
16.—(1333).