’But I shall leave this Subject
to your Management, and question not
but you will throw it into such Lights
as shall at once improve and
entertain your Reader.
’I have enclos’d sent you a Translation [2] of the Speech of Cato on this Occasion, which hath accidentally fallen into my Hands, and which for Conciseness, Purity, and Elegance of Phrase, cannot be sufficiently admired.
ACT V. SCEN. I.
CATO solus, &c.
’Sic, sic se habere rem necesse prorsus est, Ratione vincis, do lubens manus_, Plato. Quid enim dedisset, Quae dedit frustra nihil, AEternitatis insitam cupidinem Natura? Quorsum haec dulcis Expectatio; Vitaeque non explenda melioris sitis? Quid vult sibi aliud iste redeundi in nihil Horror, sub imis quemque agens precordiis? Cur territa in se refugit anima, cur tremit Attonita, quoties, morte ne pereat, timet? Particula nempe est cuique nascenti indita Divinior; quae corpus incolens agit; Hominique succinit, Tua est AEternitas, AEternitas! O lubricum nimis aspici, Mixtumque dulci Gaudium formidine?
Quae demigrabitur alia hinc
in corpora?
Quae Terra mox incognita?
Quis orbis novus
Manet incolendus? Quanta
erit mutatio?
Haec intuenti spatia mihi
quaqua patent
Immensa: Sed caliginosa
nox premit;
Nec luce clara vult videri
singula.
Figendus hic pes; certa sunt
haec hactenus:
Si quod gubernet Numen Humanum
genus,
(At, quod gubernet, esse clamant
omnia)
Virtute non gaudere certe
non potest:
Nec esse non Beata, qua gaudet,
potest.
Sed qua Beata sede? Quove
in tempore?
Haec quanta quanta terra,
tola est Caesaris.
Quid dubius haeret animus
usque adeo? Brevi
Hic nodum hic omnem expediet.
Arma en induor
Ensi
manum admovens,
In utramque partem facta;
quaeque vim inferant,
Et quae propulsent! Dextera