The Works of Samuel Johnson, Volume 05 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 570 pages of information about The Works of Samuel Johnson, Volume 05.

The Works of Samuel Johnson, Volume 05 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 570 pages of information about The Works of Samuel Johnson, Volume 05.

Posteaquam, tandem Jacobus meus residuam partem, quam desiderabas, tragoediae Grotianae transcripserat, ut ea diutius careres, committere nolui:  quod autem citius illam ad finem perducere non potuerit, obstiterunt variae occupationes, quibus districtus fuit.  Nam, praeter scholastica studia, quibus strenue incubuit, ipsi componenda erat oratio, qua rudimenta linguae Graecae Latinseque deponeret, eamque, quod vehementer laetor, venuste, et quidem stilo ligato, composuit, et in magna auditorum corona pronuntiavit.  Quod autem ad exemplar ipsum, quo Adamus Exsul comprehenditur, spectat, id lubens, si meum foret, ad te perferri curarem, verum illud a clarissimo possessore tanti aestimatur, ut perrsuasum habeam me istud minime ab ipso impetraturum:  et sane sacra carmina Grotii adeo raro obvia sunt, ut eorundem exemplar apud ipsos remonstrantium ecclesiastas frustra quaesiverim.

Opus ipsum inscriptum est HENRICO BORBONIO, PRINCIPI CONDAEO; et forma libri est in quarto, ut nullo pacto literis includi possit.  Ceterum, pro splendidissima et Magnes Britanniae principe, cui merito dicata est, digna editione Psalmorum, ex versione metrica omnium fere poetarum principis JONSTONI maximas tibi grates habet agitque Jacobus.  Utinam illustrissimus Bensonus in usum serenissimi principis, atque ingeniorum in altiora surgentium, eadem forma, lisdemque typis exarari juberet divinos illos Ciceronis de Officiis libros, dignos sane, quos diurna nocturnaque manu versaret princeps, a quo aliquando Britannici regni majestas et populi salus pendebunt!  Interim tibi, eruditissime vir, atque etiam politissimo D. Caveo, pro muneribus literariis, quae per nobilissimum Lawsonium [1] ad me curastis, magno opere me obstrictum agnosco, cademque, summa cum voluptate, a me perlecta sunt.

Filius meus te plurimum salutat.

Vale, doctissime vir, meisque verbis D. Caveum saluta, atque amare perge,

Tuum,

ABRAHAMUM GRONOVIUM.

Dabam Leidis, A. D. xiv.  KAL. 
Maias, A. D. MDCCXLVII.

[1] The person here meant was the learned and worthy Dr. Isaac Lawson, late physician to the English army in Flanders; by whom Mr. Gronovius did me the honour to transmit to me two or three acts of the Adamus Exsul of Grotius, transcribed by his son, Mr. James.  The truth of this particular consists perfectly well with the knowledge of the Doctor’s brother, John Lawson, esq. counsellor at law; who also had the same thing lately confirmed to him by Mr. Gronovius himself in Holland.

POSTSCRIPT.

Copyrights
Project Gutenberg
The Works of Samuel Johnson, Volume 05 from Project Gutenberg. Public domain.