The Works of Samuel Johnson, Volume 05 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 570 pages of information about The Works of Samuel Johnson, Volume 05.

The Works of Samuel Johnson, Volume 05 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 570 pages of information about The Works of Samuel Johnson, Volume 05.

  O judex! nova me facies inopinaque terret;
  Me maculae turpes, nudaeque in corpore sordes,
  Et cruciant duris exercita pectora poenis: 
  Me ferus horror agit.  Mihi non vernantia prata,
  Non vitraei fontes, coeli non aurea templa,
  Nec sunt grata mihi sub utroque jacentia sole: 
  Judicis ora dei sic terrent, lancinat aegrum
  Sic pectus mihi noxa.  O si mi abrumpere vitam,
  Et detur poenam quovis evadere letho! 
  Ipsa parens utinam mihi tellus ima dehiscat! 
  Ad piceas trudarque umbras, atque infera regna! 
  “Pallentes umbras Erebi, noctemque profundam!”
  Montibus aut premar injectis, coelique ruina! 
  Ante tuos vultus, tua quam flammantiaque ora
  Suspiciam, caput objectem et coelestibus armis!

INTERPOLATIONS IN STAPHORSTIUS.

Citation 3.  Essay, page 104.

  Foedus in humanis fragili quod sanctius aevo! 
  Firmius et melius, quod magnificentius, ac quam
  Conjugii, sponsi sponsaeque jugalia sacra! 
  “Auspice te, fugiens alieni subcuba lecti,
  Dira libido hominum tota de gente repulsa est: 
  Ac tantum gregibus pecudum ratione carentum
  Imperat, et sine lege tori furibunda vagatur. 
  Auspice te, quam jura probant, rectumque, piumque,
  Filius atque pater, fraterque innotuit:  et quot
  Vincula vicini sociarunt sanguinis, a te
  Nominibus didicere suam distinguere gentem.”

Citation 6.  Essay, page 109.

Coelestes animae! sublimia templa tenentes, Laudibus adcumulate deum super omnia magnum!—­Tu quoque nunc animi vis tota ac maxuma nostri!  Tota tui in Domini grates dissolvere laudes!  “Aurora redeunte nova, redeuntibus umbris.”  Immensum! augustum! verum! inscrutabile numen!  Summe Deus! sobolesque Dei! concorsque duorum, Spiritus! aeternas retines, bone rector! habenas, Per mare, per terras, coelosque, atque unus Jehova Existens, celebrabo tuas, memorique sonabo Organico plectro laudes.  Te pectore amabo, “Te primum, et medium, et summum, sed fine carentem,” O miris mirande modis! ter maxime rerum!  Collustrat terras dum humine Titan Eoo!

INTERPOLATION IN FOX.

Essay, page 116.

    —­Tu Psychephone
  Hypocrisis esto, hoc sub Francisci pallio. 
  Tu Thanate, Martyromastix re et nomine sies.

Altered thus,

    —­Tu Pyschephone! 
  Hypocrisis esto; hoc sub Francisci pallio,
  “Quo tuto tecti sese credunt emori.”

INTERPOLATION IN QUINTIANUS.

Essay, page 117.

  Mic. Cur hue procaci veneris cursu refer? 
  Manere si quis in sua potest domo,
  Habitare numquam curet alienas domos.

  Luc. Quis non, relicta Tartari nigri domo,
  Veniret?  Illic summa tenebrarum lues,
  Ubi pedor ingens redolet extremum situm. 
  Hic autem amoena regna, et dulcis quies;
  Ubi serenus ridet aeternum dies. 
  Mutare facile[1] est pondus immensum levi;
  “Summos dolores maximisque gaudiis.”
[1] For facile, the word votupe was substituted in the Essay.

Copyrights
Project Gutenberg
The Works of Samuel Johnson, Volume 05 from Project Gutenberg. Public domain.