([4702]Balei verbis utor) “Ganimedes, &c. ut
in unoquoque eorum novam credideris Gomorrham”.
Sed vide si lubet eorundem Catalogum apud eundem Balcum;
“Puellae” (inquit) “in lectis dormire
non poterant ob fratres necromanticos”.
Haec si apud votarios, monachos, sanctos scilicet
homunciones, quid in foro, quid in aula factum suspiceris?
quid apud nobiles, quid inter fornices, quam non foeditatem,
quam non spurcitiem? Sileo interim turpes illas,
et ne nominandas quidem monachorum [4703] mastrupationes,
masturbatores. [4704]Rodericus a Castro vocat, tum
et eos qui se invicem ad Venerem excitandam flagris
caedunt, Spintrias, Succubas, Ambubeias, et lasciviente
lumbo Tribades illas mulierculas, quae se invicem
fricant, et praeter Eunuchos etiam ad Venerem explendam,
artificiosa illa veretra habent. Immo quod magis
mirere, faemina foeminam Constantinopoli non ita pridem
deperiit, ausa rem plane incredibilem, mutato cultu
mentita virum de nuptiis sermonem init, et brevi nupta
est: sed authorem ipsum consule, Busbequium.
Omitto [4705]Salanarios illos Egyptiacos, qui cum
formosarum cadaveribus concumbunt; et eorum vesanam
libidinem, qui etiam idola et imagines depereunt.
Nota est fabula Pigmalionis apud [4706]Ovidium; Mundi
et Paulini apud Aegesippum belli Jud. lib. 2. cap.
4. Pontius C. Caesaris legatus, referente Plinio,
lib. 35. cap. 3. quem suspicor eum esse qui
Christum crucifixit, picturis Atalantae et Helenae
adeo libidine incensus, ut tollere eas vellet si natura
tectorii permisisset, alius statuam bonae Fortunae
deperiit (Aelianus, lib. 9. cap. 37.) alius
bonae deae, et ne qua pars probro vacet. [4707]"Raptus
ad stupra” (quod ait ille) “et ne [4708]os
quidem a libidine exceptum.” Heliogabalus,
per omnia cava corporis libidinem recepit, Lamprid.
vita ejus. [4709]Hostius quidam specula fecit, et
ita disposuit, ut quum virum ipse pateretur, aversus
omnes admissarii motus in speculo videret, ac deinde
falsa magnitudine ipsius membri tanquam vera gauderet,
simul virum et foeminam passus, quod dictu foedum
et abominandum. Ut veram plane sit, quod apud
[4710]Plutarchum Gryllus Ulyssi objecit. “Ad
hunc usque diem apud nos neque mas marem, neque foemina
foeminam amavit, qualia multa apud vos memorabiles
et praeclari viri fecerunt: ut viles missos faciam,
Hercules imberbem sectans socium, amicos deseruit,
&c. Vestrae libidines intra suos naturae fines
coerceri non possunt, quin instar fluvii exundantis
atrocem foeditatum, tumultum, confusionemque naturae
gignant in re Venerea: nam et capras, porcos,
equos inierunt viri et foeminae, insano bestiarum amore
exarserunt, imde Minotauri, Centauri, Sylvani, Sphinges”,
&c. Sed ne confutando doceam, aut ea foras efferam,
quae, non omnes scire convenit (haec enim doctis solummodo,
quod causa non absimili [4711]Rodericus, scripta velim)
ne levissomis ingentis et depravatis mentibus foedissimi
sceleris notitiam, &c., nolo quem diutius hisce sordibus
inquinare.