Notwithstanding they know these and many such miseries, threats, tortures, will surely come upon them, rewards, exhortations, e contra; yet either out of their own weakness, a depraved nature, or love’s tyranny, which so furiously rageth, they suffer themselves to be led like an ox to the slaughter: (Facilis descensus Averni) they go down headlong to their own perdition, they will commit folly with beasts, men “leaving the natural use of women,” as [4694]Paul saith, “burned in lust one towards another, and man with man wrought filthiness.”
Semiramis equo, Pasiphae tauro, Aristo Ephesius asinae se commiscuit, Fulvius equae, alii canibus, capris, &c., unde monstra nascuntur aliquando, Centauri, Sylvani, et ad terrorem hominum prodigiosa spectra: Nec cum brutis, sed ipsis hominibus rem habent, quod peccatum Sodomiae vulgo dicitur; et frequens olim vitium apud Orientalis illos fuit, Graecos nimirum, Italos, Afros, Asianos: [4695]Hercules Hylam habuit, Polycletum, Dionem, Perithoonta, Abderum et Phryga; alii et Euristium ab Hercule amatum tradunt. Socrates pulchrorum Adolescentum causa frequens Gymnasium adibat, flagitiosque spectaculo pascebat oculos, quod et Philebus et Phaedon, Rivales, Charmides et [4696]reliqui Platonis Dialogi, satis superque testatum faciunt: quod vero Alcibiades de eodem Socrate loquatur, lubens conticesco, sed et abhorreo; tantum incitamentum praebet libidini. At hunc perstrinxit Theodoretus lib. de curat. graec. affect. cap. ultimo. Quin et ipse Plato suum demiratur Agathonem, Xenophon, Cliniam, Virgilius Alexin, Anacreon Bathyllum: Quod autem de Nerone, Claudio, caeterorumque portentosa libidine memoriae proditum, mallem a Petronio, Suetonio, caeterisque petatis, quando omnem fidem excedat, quam a me expectetis; sed vetera querimur. [4697]Apud Asianos, Turcas, Italos, nunquam frequentius hoc quam hodierno die vitium; Diana Romanorum Sodomia; officinae horum alicubi apud Turcas,—“qui saxis semina mandant”—arenas arantes; et frequentes querelae, etiam inter ipsos conjuges hac de re, “quae virorum concubitum illicitum calceo in oppositam partem verso magistratui indicant”; nullum apud Italos familiare magis peccatum, qui et post [4698]Lucianum et [4699]Tatium, scriptis voluminibis defendunt. Johannes de la Casa, Beventinus Episcopus, divinum opus vocat, suave scelus, adeoque jactat, se non alia, usum Venere. Nihil usitatius apud monachos, Cardinales, sacrificulos, etiam [4700]furor hic ad mortem, ad insaniam. [4701]Angelus Politianus, ob pueri amorem, violentas sibi inanus injecit. Et horrendum sane dictu, quantum apud nos patrum memoria, scelus detestandum hoc saevierit! Quum enim Anno 1538. “prudentissimus Rex Henricus Octavus cucullatorum coenobia, et sacrificorum collegia, votariorum, per venerabiles legum Doctores Thomam Leum, Richardum Laytonum visitari fecerat, &c., tanto numero reperti sunt apud eos scortatores, cinaedi, ganeones, paedicones, puerarii, paederastae, Sodomitae”,