The Anatomy of Melancholy eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 2,057 pages of information about The Anatomy of Melancholy.

The Anatomy of Melancholy eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 2,057 pages of information about The Anatomy of Melancholy.
suam facient; non ad Ecclesiae bonum promovendum, sed expilandum; quaerentes, quod Paulus ait, “non quae Jesu Christi, sed quae sua,” non domini thesaurum, sed ut sibi, suisque thesaurizent.  Nec tantum iis, qui vilirrie fortunae, et abjectae, sortis sunt, hoc in usu est:  sed et medios, summos elatos, ne dicam Episcopos, hoc malum invasit. [2097] “Dicite pontifices, in sacris quid facit aurum?” [2098]"summos saepe viros transversos agit avaritia,” et qui reliquis morum probitate praelucerent; hi facem praeferunt ad Simoniam, et in corruptionis hunc scopulum impingentes, non tondent pecus, sed deglubunt, et quocunque se conferunt, expilant, exhauriunt, abradunt, magnum famae suae, si non animae naufragium facientes; ut non ab infimis ad summos, sed a summis ad infimos malum promanasse videatur, et illud verum sit quod ille olim lusit, “emerat ille prius, vendere jure potest.  Simoniacus enim” (quod cum Leone dicam) “gratiam non accepit, si non accipit, non habet, et si non habet, nec gratus potest esse;” tantum enim absunt istorum nonnulli, qui ad clavum sedent a promovendo reliquos, ut penitus impediant, probe sibi conscii, quibus artibus illic pervenerint. [2099]"Nam qui ob literas emersisse illos credat, desipit; qui vero ingenii, eruditionis, experientiae, probitatis, pietatis, et Musarum id esse pretium putat” (quod olim revera fuit, hodie promittitur) “planissime insanit.”  Utcunque vel undecunque malum hoc originem ducat, non ultra quaeram, ex his primordiis caepit vitiorum colluvies, omnis calamitas, omne miseriarum agmen in Ecclesiam invehitur.  Hinc tam frequens simonia, hinc ortae querelae, fraudes, imposturae, ab hoc fonte se derivarunt omnes nequitiae.  Ne quid obiter dicam de ambitione, adulatione plusquam aulica, ne tristi domicaenio laborent, de luxu, de foedo nonnunquam vitae exemplo, quo nonnullos offendunt, de compotatione Sybaritica, &c. hinc ille squalor academicus, “tristes hac tempestate Camenae,” quum quivis homunculus artium ignarus, hic artibus assurgat, hunc in modum promoveatur et ditescat, ambitiosis appellationibus insignis, et multis dignitatibus augustus vulgi oculos perstringat, bene se habeat, et grandia gradiens majestatem quandam ac amplitudinem prae se ferens, miramque sollicitudinem, barba reverendus, toga nitidus, purpura coruscus, supellectilis splendore, et famulorum numero maxime conspicuus.  “Quales statuae” (quod ait [2100]ille) “quae sacris in aedibus columnis imponuntur, velut oneri cedentes videntur, ac si insudarent, quum revera sensu sint carentes, et nihil saxeam adjuvent firmitatem:”  atlantes videri volunt, quum sint statuae lapideae, umbratiles revera homunciones, fungi, forsan et bardi, nihil a saxo differentes.  Quum interim docti viri, et vilae sanctioris ornamentis praediti, qui aestum diei sustinent, his iniqua sorte serviant, minimo forsan salario contenti, puris nominibus nuncupati, humiles, obscuri, multoque digniores licet, egentes, inhonorati vitam privam privatam agant, tenuique sepulti
Copyrights
Project Gutenberg
The Anatomy of Melancholy from Project Gutenberg. Public domain.