ut ab incipientium numero [2089]pecunias emungant,
nec multum interest qui sint, literatores an literati,
modo pingues, nitidi, ad aspectum speciosi, et quod
verbo dicam, pecuniosi sint. [2090]Philosophastri licentiantur
in artibus, artem qui non habent, [2091]"Eosque sapientes
esse jubent, qui nulla praediti sunt sapientia, et
nihil ad gradum praeterquam velle adferunt.”
Theologastri (solvant modo) satis superque docti, per
omnes honorum gradus evehuntur et ascendunt.
Atque hinc fit quod tam viles scurrae, tot passim
idiotae, literarum crepusculo positi, larvae pastorum,
circumforanei, vagi, barbi, fungi, crassi, asini, merum
pecus in sacrosanctos theologiae aditus, illotis pedibus
irrumpant, praeter inverecundam frontem adferentes
nihil, vulgares quasdam quisquilias, et scholarium
quaedam nugamenta, indigna quae vel recipiantur in
triviis. Hoc illud indignum genus hominum et
famelicum, indigum, vagum, ventris mancipium, ad stivam
potius relegandum, ad haras aptius quam ad aras, quod
divinas hasce literas turpiter prostituit; hi sunt
qui pulpita complent, in aedes nobilium irrepunt,
et quum reliquis vitae destituantur subsidiis, ob
corporis et animi egestatem, aliarum in repub. partium
minime capaces sint; ad sacram hanc anchoram confugiunt,
sacerdotium quovis modo captantes, non ex sinceritate,
quod [2092]Paulus ait, “sed cauponantes verbum
Dei.” Ne quis interim viris bonis detractum
quid putet, quos habet ecclesia Anglicana quamplurimos,
eggregie doctos, illustres, intactae famae, homines,
et plures forsan quam quaevis Europae provincia; ne
quis a florentisimis Academiis, quae viros undiquaque
doctissimos, omni virtutum genere suspiciendos, abunde
producunt. Et multo plures utraque habitura,
multo splendidior futura, si non hae sordes splendidum
lumen ejus obfuscarent, obstaret corruptio, et cauponantes
quaedam harpyae, proletariique bonum hoc nobis non
inviderent. Nemo enim tam caeca mente, qui non
hoc ipsum videat: nemo tam stolido ingenio, qui
non intelligat; tam pertinaci judicio, qui non agnoscat,
ab his idiotis circumforaneis, sacram pollui Theologiam,
ac caelestes Musas quasi prophanum quiddam prostitui.
“Viles animae et effrontes” (sic enim Lutherus
[2093] alicubi vocat) “lucelli causa, ut muscae
ad mulctra, ad nobilium et heroum mensas advolant,
in spem sacerdotii,” cujuslibet honoris, officii,
in quamvis aulam, urbem se ingerunt, ad quodvis se
ministerium componunt.— “Ut nervis
alienis mobile lignum—Ducitur”—Hor.
Lib. II. Sat. 7. [2094] “offam
sequentes, psittacorum more, in praedae spem quidvis
effutiunt:” obsecundantes Parasiti [2095](Erasmus
ait) “quidvis docent, dicunt, scribunt, suadent,
et contra conscientiam probant, non ut salutarem reddant
gregem, sed ut magnificam sibi parent fortunam.”
[2096]"Opiniones quasvis et decreta contra verbum
Dei astruunt, ne non offendant patronum, sed ut retineant
favorem procerum, et populi plausum, sibique ipsis
opes accumulent.” Eo etenim plerunque animo
ad Theologiam accedunt, non ut rem divinam, sed ut