sine capellum inestimabilis quasi valoris, et fecit
reuerentiam Cruci; et statim incensum posui in thuribulo;
Episcopus noster accepit thuribulum, et thurificauit
eum; ac sibi praedictus Episcopus dedit benedictionem
suam. Accedentes vero ad praedictum dominum,
semper sibi aliquid offerendum deferunt; secum illam
antiquam legem obseruantes; Non apparebis in conspectu
meo vacuus; Idcirco portauimus nobiscum poma, et ea
sibi super vnum incisorium reuerenter obtulimus; et
ipse duo accepit, et de vno aliquantulum comedit:
Et tunc fecit nobis signum quod recederemus, ne equi
venientes in aliquo nos offenderent; statimque ab
eo discessimus, atque diuertimus, et iuimus ad aliquos
Barones per fratres nostri ordinis ad fidem conuersos,
qui in exercitu eius erant, et eis obtulimus de pomis
praedictis, qui cum maximo gaudio ipsa accipientes
ita videbantur laetari, ac si praebuissemus eis familiariter
magnum munus. Haec praedicta frater Guilelmus
de Solangna in scriptis redegit, sicut praedictus
frater Odoricus ore tenus exprimebat. Anno Domini
1330, mense Maij in loco Sancti Antonij de Padua; Nec
curauit de latino difficili, et stilo ornato; Sed
sicut ipse narrabat ad hoc vt homines facilius intelligerent
quae dicuntur. Ego frater Odoricus de Foro Iulij
de quadam terra quae dicitur Portus Vahonis de ordine
minorum testificor, et testimonium perhibeo reuerendo
patri Guidoto ministro prouinciae Sancti Antonij in
Marchia Triuisana, cum ab eo fuerim per obedientiam
requisitus, quod haec omnia quae superius scripta sunt,
aut proprijs oculis ego vidi, aut a fide dignis audiui:
Communis etiam loquutio illarum terrarum illa quae
nec vidi testatur esse; Multa etiam alia ego dimisissem,
nisi illa proprijs oculis conspexissem. Ego autem
de die in diem me propono contratas seu terras accedere,
in quibus mori, et viuere me dispono, si placuerit
Deo meo.
De morte fratris Odorici.
Anno igitur Domini 1331. disponente se praedicto fratre
Odorico ad perficiendum iter suae peregrinationis,
prout mente conceperat, et etiam vt via et labor esset
sibi magnis ad meritum, decreuit primo praesentiam
adire Domini et patris omnium summi Pontificis Domini
Ioannis Papae 22: cuius benedictione obedientiaque
recepta cum societate fratrum secum ire volentium
ad partes infidelium se transferret: Cumque sic
eundo versus summum Pontificem, non multum distaret
a ciuitate Pisana, in quadam via occurrit sibi quidam
senex in habitu peregrini eum salutans ex nomine, Aue
(inquiens) frater Odorice: Et cum frater quaereret
quo modo ipsius haberet noticiam? Respondit,
Dum eras in India noui te, tuum qui noui sanctum propositum;
Sed et tu modo ad conuentum vnde venisti reuertere,
quia die sequenti decimo ex hoc mundo migrabis.
Verbis igitur senis attonitus et stupefactus, praesertim
cum Senex ille statim post dictum ab eius aspectu
disparuit; reuerti decreuit; Et reuersus est in bona
prosperitate nullam sentiens grauedinem corporis,
seu aliquam infirmitatem; Cumque esset in conuentu
suo Vtinensi. N. in prouincia Paduana decimo die,
prout facti sibi fuir reuelatio, accepta communione,
ipsoque ad Deum disponente, etiam corpore existens
incolumis in Domino foeliciter requieuit: Cuius
sacer obitus Domino summo Pontifici praefato sub manu
Notarij publici transmittitur; qui sic scribet.