Tuncque effodiunt in circuitu fossam latam valde, et profundam vt totum tentorium cum omnibus contentis descendat in illam. Eoque facto ita equaliter terram planificantes adoperiunt graminibus, vt in omni tempore locus sepulturae non valeat apparere. Et quoniam ignorantiae nubilo turpiter excaecati putant in alio seculo homines delectationibus frui, dicunt quod tentorium erit ei pro hospitio, cibi ad edendum, lac ad potandum, equus ad equitandum, aurum et argentum ad respiciendum, sed et equa lac semper praestabit, et pullos equinos successiue generabit.
Post has itaque Imperatoris defuncti miseras exequias, nullus omnino audebit de ipso loqui coram vxoribus et filijs, et propinquis, sed nec nominare, quia per hoc putarent derogari paci, et quieti illius, qua non dubitant eum dominari, in maiori satis gloria Paradisi quam hic stetit.
Igitur Imperatore Grand Can sepulto obliuioni tradito, conueniunt quam cito nobiles de septem tribubus prouinciae Cathay, et cui Imperium ex propinquitate competit, dicunt sic.
Ecce volumus, ordinamus, atque
precamur, vt sis noster Dominus et
Imperator.
Qui respondet
Si vultis me super vos,
sicut et iuris mei est, imperare, oportebit
vos fore mihi obedientes
tam ad mortem quam ad vitam.
Et respondentes dicunt.
Nos faciemus quicquid praeceperitis.
Tuncque Imperator addit haec verba: Ergo scitote, quod ex nunc verbum meum acutum et scindens erit vt meus ensis: [Sidenote: i. cathedra.] Pergit quoque sessum in suo Philtro nigro super pauimentum in conspectu throni expanso, et cum ipso Philtro eleuatur ab omnibus, et infertur Imperij solio, ac coronatur diademate praecedentis Imperatoris.
De inde singuli principes, et singuae ciuitates, oppida, et villae per vniuersum imperium mittunt ei munera iocalia, vasa, pannos, equos, elephantes, aurum, argentum, et lapides preciosos, quorum, qualium, et quantorum vix vel in numero haberi potest aestimatio.
CAPVT. 40.
De multis regionibus Imperio Tartariae subiectis.
Breuiter et nunc intendo cursum describere aliquarum magnarum regionum et Insularum Imperij Tartariae. Et primo illas quae descendunt a prouincia Cathay per septentrionalem plagam, vsque ad fines Christianitatis Prussiae, et Russiae.
Ergo prouincia Cathay descendens in sui oriente a regno Tharsis iungitur ab occidente regno Turquescen, in quo et sunt plurimae ciuitates, quarum formosior dicitur Octopar. Ipsum autem Turquescen regnum iungitur ad occidentem sui regno, seu Imperio. Persiae, et ad septentrionem regno Corasinae, quod spaciosum este valde, habens versus orientem sui vltra centum diaetas deserti: hoc regnum est multis bonis abundans, et appellatur eius melior ciuitas etiam Corasine.
Isti quoque regno iungitur in occidente versus partes nostras regnum Commanorum, quod et similiter longum est, et latum, sed in paucis sui locis inhabitatum: Nam in quibusdam est frigus nimium, in alijs nimius calor, et in nonnullis nimia muscarum multitudo.