The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 478 pages of information about The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09.

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 478 pages of information about The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09.
mea expulsus sum.  Et per istum modum fratres maximam multitudinem baptizant, qui cito recidiuant ad idola pecorum:  qui fratres continuo quasi stent cum illis, et illos informent.  Aliud terribile fuit quod ego vidi ibi.  Nam cum irem per vnam vallem quae sita est iuxta fluuium deliciarum, multa corpora mortua vidi, et in illa valle audiui sonos musicos dulces et diuersos, et maxime de cytharis, vnde multum timui.  Haec vallis habet longitudinem septem, vel octo milliarium ad plus, in quam si quis intrat, moritur, et nunquam viuus potest transire per medium illius vallis, et ideo omnes de contrata declinant a latere:  Et tentatus eram intrare, et videre, quid hoc esset.  Tandem oratis et Deo me recommendans, et cruce signans, in nomine Iesu intraui, et vidi tot corpora mortua ibi, quod nullus crederet nisi videret In hac valle ab vno eius latere, in vno saxo vnam faciem hominis vidi, quae ita terribiliter me respexit, quod omnino credidi ibi fuisse mortuus:  Sed semper hoc verbum (verbum caro factum est et habitauit in nobis) protuli, et cruce me signaui, nec propius quam per 7. passus, vel 8. accedere capiti ausus fui:  Iui autem fugiens ad aliud caput vallis, et super vnum monticulum arenosum ascendi, in quo vndique circumspiciens nihil vidi nisi cytharas illas, quas per se (vt mihi videbatur) pulsari et resonare mirabiliter audiui.  Cum vero fui in cacumine montis, inueni ibi argentum in maxima quantitate, quasi fuissent squamae piscium.  Congregans autem inde in gremio meo pro mirabili ostendendo, sed ductus conscientia, in terram proieci, nihil mecum reseruans, et sic per gratiam Dei liber exiui.  Cum autem homines illius contratae sciuerunt me viuum exisse, reuerebantur me multum, dicentes me baptizatum et sanctum:  et corpora illa fuisse daemonum infernalium qui pulsant cytharas vt homines alliciant intare, et interficiant.  Haec de visis certudinaliter ego frater Odoricus hic inscripsi; et multa mirabilia omisi ponere, quia homines hon credidissent nisi vidissent.

De honore et reuerentia factis Domino Cani.

Vnum tantum referam de magno Cane quod vidi.  Consuetudo est in partibus illis quod quando praedictus dominus per aliquam contratam transit, homines ante ostia sua accendunt ignem et apponunt aromata, ac faciunt fumum, vt dominus transiens suauem sentiat adorem, et multi obuiam sibi vadunt.  Dum autem semel veniret in Cambeleth, et fama vndique diuulgaretur de suo aduentu, vnus noster Episcopus, et aliqui nostri minores fratres et ego iuimus obuiam sibi bene per duas dietas:  Et dum appropinquaremus ad eum, posuimus crucem super lignum, et ego habebam mecum in manu thuribulum, et incepimus cantare alta voce dicentes:  Veni creator spiritus:  Et dum sic cantaremus audiuit voces, nostras, fecitque nos vocari, ac iussit nos ad eum accedere; cum vt supra dictum est, nullus audeat appropinquare currui suo ad iactum lapidis, nisi vocatus, exceptis illis qui currum custodiunt.  Et dum iuissemus ad eum, ipse deposuit galerum suum,

Copyrights
Project Gutenberg
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 from Project Gutenberg. Public domain.