The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 478 pages of information about The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09.

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 478 pages of information about The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09.
quando filiae suae sunt tenellae ligant pedes earum, et non dimittunt crescere. [Sidenote:  Milestorite.] Vltra transiens versus meridiem applicui ad quandam contratam, quae vocatur Milestorite, quae pulchra est valde et fertilis:  Et in ista contrata erat vnus vocatus Senex de monte, qui inter duos montes fecerat sibi vnum murum circumuentem istos montes.  Infra istum murum erant fontes pulcherrimi de mundo; Et iuxta fontes erant pulcherrimae virgines in maximo numero, et equi pulcherrimi, et omni illud quod ad suauitatem, et delectationem corporis fieri poterit, et ideo illum locum vocant homines illius contratae Paradisum.  Iste senex cum viderit aliquem iuuenem formosum et robustum, posuit eum in illo paradiso; Per quosdam autem conductus descendere facit vinum et lac abundanter.  Iste Senex cum voluerit se vindicare, vel interficere regem aliquem vel Baronem, dicit illi qui praeerat illi paradiso vt aliquem de notis illius regis, vel Baronis introduceret in paradisum illum, et illum delicijs frui permitteret, et tunc daret sibi potionem vnam, quae ipsum sopiebat in tantum, quod insensibilem redderet, et ipsum sic dormientem faceret extra paradisum deportari:  qui excitatus et se extra paradisum conspiciens, in tanta tristitia positus foret, quod nesciret quid faceret:  Tunc ad illum senem iret, rogans eum, vt interum in paradisum introduceretur:  qui sibi dicit, tu illic introduci non poteris, nisi talem vel talem interficias; et siue interfeceris, siue non, reponam te in paradiso, et ibidem poteris semper manere; Tunc ille sic faceret, et omnes seni odiosos interficeret; Et ideo omnes reges orientales illum senem timuerunt, et sibi tributum magnum dederunt.

De morte Senis de monte.

Cum autem Tartari magnam partem mundi cepissent, venerunt ad istum Senem, et dominium illius Paradisi ab eo abstulerunt, qui multos sicarios de Paradiso illo emisit, et nobiliores Tartarorum interfici fecit.  Tartari autem hoc videntes ciuitatem, in qua erat senex obsederunt, eum ceperunt, et pessima morte interfecerunt.  Hanc gratiam habent fratres ibidem, quod citissime per virtutem nominis Christi Iesu, et in virtute illius sanguinis pretiosi, quem effudit in cruce pro salute generis humani, daemonia ab obsessis corporibus expellunt; et quia multi ibidem sum obsessi, ducuntur per decem dietas ad fratres ligati, qui liberati statim credunt in Christum, qui liberauit ebs habentes ipsum pro Deo suo, et baptizati sunt, et idola sua, et pecorum suorum statim dant fratribus, quae sunt communiter de feltro, et de crinibus mulierum et fratres ignem in communi loci faciunt ad quem populus confluit, vt videat Deos vicinorum suorum comburi et fratres coram populo Idola in ignem proijciunt; Et prima vice de igne exierunt; Tunc fratres ignem cum aqua benedicta conspercerunt, et interum Idola in ignem proiecerunt, et daemones in effigie fumi nigerrimi fugerunt, et Idola remanserunt, et combusta sunt.  Postea auditor clamor per aerem talis, vide, vide, quo modo de habitatione

Copyrights
Project Gutenberg
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 from Project Gutenberg. Public domain.