et haec est vna de 12. prouincijs magni Canis. [Sidenote:
Tibec regio alias Tebet Guillielmo de Rubricis.] Vltra
veni ad vnum regnum vocatum Tibek quod est subiectum
Cani, in quo est maior copia panis et vini, quam sit
in toto mundo vt credo. Gens illius terrae moratur
communiter in tenorijs factis ex feltris nigris:
Principalis ciuitas sua murata est pulcherrime ex
lapidibus albissimis, et nigerrimis interescalariter
dispositis et curiose compositis, et omnes viae eius
optime pouatae. In ista contrata nullus audet
effundere sanguinem hominis, nec alicuius animalis,
ob reuerentiam vnius Idoli. In ista ciuitate moratur
Abassi i. Papa eorum, qui est caput et princeps
omnium Idolatrarum; quibus dat et distribuit beneficia
secundum morem eorum; sicut noster Papa Romanus est
caput omnium Christianorum. Foeminae in hoc regno
portant plusquam centum tricas, et habent duos dentes
in ore ita longos sicut apri. Quando etiam pater
alicuius moritur, tunc filius conuocat omnes sacerdotes
et histriones, et dicit se velle patrem suum honorare,
et facit eum ad campum duci sequentibus parentibus
omnibus, amicis, et vicinis, vbi sacerdotes cum magna
solemnitate amputant caput suum, dantes illud filio
suo, et tunc totum corpus in frusta concidunt, et
ibi dimittunt, cum orationibus cum eo redeuntes; [Sidenote:
Eadem historia de eodem populo apud Guilielmum de
Rubricis.] Tunc veniunt vultures, de monte assuefacti
ad huiusmodi, et carnes omnes asportant: Et ex
tunc currit fama de eo quod sanctus est, quia angeli
domini ipsum portant in paradisum: Et iste est
maximus honor, quem reputat filius posse fieri patri
suo mortuo: Tunc filius sumit caput patris, et
coquit ipsum, et comedit, de testa eius faciens ciphum
in quo ipse cum omnibus de domo et cognatione eius
bibunt cum solemnitate et laetitia in memoriam patris
comesti. Et multa vilia et abominabilia facit
gens illa quae non scribo, quia non valent, nec homines
crederent nisi viderent.
De diuite qui pascitur a 50. Virginibus.
Dum fui in prouincia Manzi transiui iuxta palatium
vnius hominis popularis, qui habuit 50. domicellas
virgines sibi continue ministrantes, in omnibus pascentes
eum sicut auis auiculas, et habet semper 5. fercula
triplicata; et quando pascunt eum, continue cantant
dulcissime: Iste habet in redditibus Tagaris
risi 30. Thuman, quorum quodlibet decies millies
facit: vnum autem Tagar pondus est asini.
Palatium suum duo millaria tenet in ambitu; cuius
pauimentum semper vnum laterem habet aureum, alium
argenteum: Iuxta ambitum istius palatij est vnus
monticulus artificialis de auro et argento, super
quo stant Monasteria, et campanilia, et alia delectabilia
pro solatio illius popularis; Et dictum fuit mihi,
quod quatuor tales homines sunt in regno illo. [Sidenote:
Mulierum parui pedes.] Nobilitas virorum est longos
habere vngues in digitis, praecipue pollicis quibus
circueunt sibi manus: Nobilitas autem et pulchritudo
mulierem est pauos habere pedes: Et ideo matres