Quatuor magna festa in anno facit Dominus Canis, scilicet festum natiuitatis, festum circumcisionis, coronationis, et desponsationis suae; et ad ista festa conuocat omnes Barones, et histriones, et omnes de parentela sua. Tunc domino Cane in suo throno sedente, accedunt Barones cum circulis et coronis in capite, vestiti vario modo, quia aliqui de viridi, scilicet primi, secundi de sanguineo, et tertij de croceo, et tenent in manibus vnam tabulam eburneam de dentibus Elephantum, et cinguntur cingulis aureis vno semisse latis, et stant pedibus silentium tenentes. Circa illos stant histriones cum suis instrumentis: In vno autem angulo cuiusdam magni palatij resident Philosophi omnes ad certas horas, et puncta attendentes: et cum deuenitur ad punctumn et horam petitam a philosopho, vnus praeco clamat valenter. Inclinetis vos omnes imperatori vestro: tunc omnes Barones cadunt ad terram; et iterum clamat, Surgite omnes, et illi statim surgunt. Iterum philosophi ad aliud punctum attendunt, et cum peruentum fuerit, iterum praeco clamat; ponite digitum in aurem, et statim dicit, extrahite ipsum; iterum ad aliud punctum clamat, Buratate farinam: et multa alia faciunt, quae omnia dicunt certam signifcationem habere, quae scriberi nolui, nec curaui, quia vana sunt et risu digna. Cum autem peruentum fuerit ad horam histrionum, time Philosophi dicunt, facite festum domino, et omnes pulsant instrumenta sua, et faciunt maximum sonitum; et statim alius clamat; Taceant omnes, et omnes tacent: Tunc accedunt histrionatrices ante dominum dulciter modulantes, quod mihi plus placuit. Tunc veniunt leones, et faciunt reuerentiam domino Cani; Et tunc histriones faciunt ciphos aureos plenos vino volare per aerem, et ad ora hominum se applicare vt bibant. Haec et multa alia mirabilia in curia illius Canis vidi, quae nullus crederet nisi videret; et ideo dimitto ea. De alio mirabili audiui a fide dignis, quod in vno regno istius Canis in quo sunt montes Kapsei (et dicitur illud regnum Kalor) nascuntur pepones maximi, qui quando sunt maturi aperiuntur, et intus inuenitur vna bestiola similis vni agnello: sicut audiui quod in mari Hybernico stant arbores supra ripam maris et portant fructum sicut essent cucurbitae, quae certo tempore cadunt in aquam et fiunt aues vocatae Bernakles, et illud est verum.
De diuersis Prouincijs et ciuitatibus.
De isto imperio Katay recessi post tres annos, et transiui 50. dietas versus Occidentem; et tandem veni ad terram Pretegoani, cuius ciuitas principalis Kosan vocatur, quae multas habet sub se ciuitates. [Sidenote: Casan.] Vltra per multas dietas iui, et perueni ad vnam prouinciam vocatam Kasan; et haec est secunda melior prouincia mundi, vt dicitur, et est optime habitata: Sic quod quando exitur a porta vnius ciuitatis, videntur portae alterius ciuitatis, sicut egomet vidi de multis. Latitudo Prouinciae est 50. dietarum, et longitudo plusquam 60. In ea est maxima copia omnium victualium, et maxime castaneorum;