The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 478 pages of information about The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09.

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 478 pages of information about The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09.
in medio in modum crucis; et ita omnes exercitus habent omnes dietas suas ordinatas, quod inueniunt omnia victualia parata sine defectu.  Illemet autem dominus Canis per illum modum vadit; Sedet in curru cum duabus rotis in quo facta est pulcherrima sella tota de lignis Aloe, et auro ornata, et margaritis maximis, et lapidibus pretiosis; et 4.  Elephantes bene ordinati ducunt istum currum, quos praecedunt 4. equi altissimi optime cooperti.  Iuxta currum a lateribus sunt 4.  Barones tenentes currum, ne aliquis appropinquet domino suo.  Supra currum sedent duo Gerfalcones albissimi, et dum videt aues quos vult capere, dimittit Falcones volare, et capiunt eas; Et sic habet solatium suum equitando, et per iactum vnius lapidis nullus audet appropinquare currui nisi populus assignatus:  vnde incredibile esset homini qui non vidisset de numero gentis suae, et reginae, et primogeniei sui.  Istae Dominus Canis imperium suum diuisit in 12. partes, et vna habet sub se 200. magnarum ciuitatum:  vnde ita latum et longum est suum imperium, quod ad quamcunque partem iret, satis haberes facere in sex mensibus, exceptis insulis, quae sunt bene 5000.

De hospitijs paratis per totum imperium pro transeuntibus.

Iste Dominus, vt transeuntes habeant omnia necessaria sua per totum suum imperium, fecit hospitia praeparari vbique per vias; in quibus sunt omnia parata quae ad victualia pertinent:  Cum autem aliqua nouitas oritur in imperio suo, tunc si distat, ambassiatores super equos vel dromedarios festinant, et cum lassantur in cursu, pulsant cornu, et proximum hospitium parat vnum similiter, equum, qui quando alius venit fessus accipit literam, et currit ad hospitium, et sic per hospitia, et per diuersos cursores rumor per 30. dietas, vno die naturali venit ad imperatorem; et ideo nihil ponderis potest fieri in imperio suo, quin statim scitur ab eo.  Cum autem ipse Canis vult ire venatum; istum modum habet.  Extra Cambaleth ad 20. dietas, est vna foresta quae 6. dietas continet in ambitu; in qua sunt tot genera animalium et auium quod mirabile est dicere:  Ad illud nemus vadit in fine trium annorum vel quatuor cum tota gente, cum qua ipsum circuit, et canes intrare permittit, qui animalia, scilicet leones, ceruos, et alia animalia reducunt ad vnam planitiem pulcherrimam in medio nemoris, quia ex clamoribus canum maxime tremunt omnes bestiae syluae.  Tunc accedit magnus Canis super tres elephantes et 5. sagittas mittit in totam multitudinem animalium, et post ipsum omnes Barones, et post ipsos alij de familia sua emittunt sagittas suas; et omnes sagittae sunt signatae certis signis et diuersis:  Tunc vadit ad animalia interfecta, dimittens viua nemus reintrare vt alias habeat ex eis venationem suam, et quilibet illud animal habebit in cuius corpere inuenit sagittam suam quam iaciebat.

De quatuor festis quae tenet in anno Canis in curia.

Copyrights
Project Gutenberg
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 from Project Gutenberg. Public domain.