De gloria magni Canis.
Qvando autem magnus ille Imperator Canis in sede sua imperiali residet, tunc a sinistro latere sedet Regina, et per vnum gradum inferius duo mulieres quas ipse tenet pro se; quando non potest ad Reginam accedere: In infimo autem gradu resident omnes dominae de sua parentela. Omnes autem mulieres nuptae portant supra caput suum vnum pedem hominis, longitudinis vnius brachij cum dimidio; et subter illum pedem sunt pennae gruis, et totus ille pes ornatur maximis margaritis. A latero vero dextro ipsius Canis residet filius eius primogenitus, regnaturus post ipsum, et inferius ipso omnes qui sunt de sanguine regio: Ibi etiam sunt 4. scriptores scribentes omnia verba quae dicit rex; Ante cuius conspectum sunt Barones sui, et multi alij nobiles cum sua gente maxima, quorum nullus audet loqui nisi a domino licentia petatur exceptis fatuis et histrionibus, qui suum dominum consolari habent; Illi etiam nihil audent facere, nisi secundum quod Dominus voluerit eis legem imponere. Ante portam palatij sunt Barones custodientes, ne aliquis limen portae tangat. Cum autem ille Canis voluerit facere conuiuium, habet secum 14000. Barones portantes circulos, et coronulas in capite, et domino suo seruientes; Et quilibet portat vnam vestem de auro et margaritis tot quot valent plus quam decies millies florenorum. Curia eius optime ordinatur per denarios, centenarios, et millenarios, et taliter quod quilibet in suo ordine peragit officium sibi deputatum, nec aliquis defectus reperitur. Ego frater Odoricus fui ibi per tres annos, et multotiens in istis festis suis fui, quia nos fratres minores in sua curia habemus locum nobis deputatum, et oportet nos semper ire, et dare sibi nostram benedictionem: et inquisiui ab illis de curia, de numero illorum qui sunt in curia domini, et responderunt mihi quod de histrionibus sunt bene 18. Thuman; Custodes autem canum et bestiarum, et auium sunt. 15. Thuman; Medici vero pro corpore Regis sunt 400. Christiani autem 8. et vnus Saracenus. Et ego quando fui ibi, hij omnes omnia necessaria tam ad victum, quam ad vestitum habebant de Curia domini Canis. Quando autem vult equitare de vna terra ad aliam, habet 4. exercitus equitum, et vnus per vnam dietam ipsum antecedit, secundus aliam, et tertius similiter, et quartus; ita quod semper ipse se tenet