De ciuitate Cambaleth.
[Sidenote: Caramoran.] Inde transiui per 8. dietas per multas terras et ciuitates, et veni tandem per aquam dulcem ad quandam ciuitatem nomine Leneyn, quae est posita super flumen vocatum Caramoran, quod per medium Catai transit, et magnum damnum sibi infert, quando erumpit. Inde transiens per flumen versus Orientem per multas dietas et ciuitates, veni ad vnam ciuitatem nomine Sumacoto, quae maiorem copiam habet de serico, quam aliqua ciuitas in mundo: Quando enim est maior caristia Serici, ibi 40. librae habentur pro minori quam pro 8. grossis. In ea est copia omnium mercimoniorum et omnium victualium, panis, vini, carnium, piscium, et omnium specierum electarum. [Sidenote: Cambalec.] Inde transiui versus Orientem per multas ciuitates, et veni ad illam nobilem, et nominatam Cambaleth quae est ciuitas multum antiqua, et veni ad Catai, et eam ceperunt Tartari: Et iuxta eam ad dimidium miliare aliam ciuitatem fecerunt, quae vocatur Caido et haec 12. portas habet, et semper inter vnam et aliam sunt duo miliaria, et medium inter illas ciuitates bene inhabitatur, ita quod faciunt quasi vnam ciuitatem; Et ambitus istarum duarum ciuitatum est plusquam 40. milliaria. [Sidenote: Mandeuil cap. 33.] In hac ciuitate magnus imperator Canis habet sedem suam principalem, et suum magnum palatium, cuius muri bene 4. miliaria continent; et infra illud palatium sunt multa alia palatia dominorum de familia sua. In palatio etiam illo est vnus mons pulcherrimus consitus arboribus, propter quod mons viridis nominatur, et in monte palatium amoenissimum in quo communiter Canis residet: A latere autem montis est vnus lacus magnus, supra quem pons pulcherrimus est factus, et in illo lacu est magna copia anserum et anatum, et omnium auium aquaticarum; et in silua montis copia omnium auium et ferarum siluestrium, et ideo quando dominus Canis vult venari non oportet eum exire palatium suum. Palatium vero principale, in quo sedes sua est, est magnum valde, et habet interius 14. columnas aureas, et omnes muri eius cooperti sunt pellibus rubeis quae dicuntur nobiliores pelles de mundo: Et in medio palatij est vna pigna altitudinis duorum