De monasterio vbi sunt multa animalia diuersa in quodam monte.
In illa ciuitate 4. fratres nostri conuerterant vnum potentem ad fidem Christi, in cuius hospitio continue habitabam, dum fui ibi, qui semel dixit mihi, Ara, i. pater, vis tu venire et videre ciuitatem istam: et dixi quod sic, et ascendimus vnam barcham, et iuimus ad vnum monasterium maximum, de quo vocauit vnum religiosum sibi notum, et dixit sibi de me. Iste Raban Francus, i. religiosus venit de inde vbi sol occidit, et nunc vadit Cambaleth, vt deprecetur vitam pro magno Cane, et ideo ostendas sibi aliquid, quod si reuertatur ad contratas suas possit referre quod tale quid nouum vidi in Canasia ciuitate: tunc sumpsit ille religiosus duos mastellos magnos repletos reliquijs quae supererant de mensa, et duxit me ad vnam perclusam paruam, quam aperuit cum claue, et aparuit, viridarium gratiosum et magnum in quod intrauimus, et in illo viridario stat vnas monticulus sicut vnum campanile, repletus amoenis herbis et arboribus, et dum staremus ibi, ipse sumpsit cymbalum, et incoepit percutere ipsum sicut percutitur quando monachi intrant refectorium, ad cuius sonitum multa animalia diuersa descenderunt de monte illo, aliqua vt simiae, aliqua vt Cati, Maymones, et aliqua faciem hominis habentia, et dum sic starem congregauerunt se circa ipsum, 4000. de illis animalibus, et se in ordinibus collocauerunt, coram quibus posuit paropsidem et dabat eis comedere, et cum comedissent iterum cymbalum percussit, et omnia ad loca propria redierunt. Tunc admiratus inquisiui quae essent animalia ista? Et respondit mihi quod sunt animae nobilium virorum, quas nos hic pascimus amore Dei, qui regit orbem, et sicut vnus homo fuit nobilis, ita anima eius post mortem in corpus nobilis animalis intrat. Animae vero simplicium et rusticorum, corpora vilium animalium intrant. Incoepi istam abusionem improbare, sed nihil valuit sibi, non enim poterat credere, quod aliqua anima posset sine corpore manere. [Sidenote: Chilenso.] Inde transiui ad quandam ciuitatem nomine Chilenso, cuius muri per 40. milliaria circuerunt. In ista ciuitate sunt 360. pontes lapidei pulchriores quam vnquam viderim, et bene inhabitatur, et nauigium maxinium habet, et copiam omnium victualium et aliorum bonorum. [Sidenote: Thalay. Kakam.] Inde iui ad quoddam flumen dictum Thalay, quod vbi est strictius habet in latitudine 7. milliaria, et illud flumen per medium terrae Pygmaeorum transit, quorum ciuitas vocatur Kakam, quae de pulchrioribus ciuitatibus mundi est. Isti Pigmaei habent longitudinem trium spansarum mearum, et faciunt maiora et meliora goton, et bombicinam quam aliqui homines in mundo. Inde per illud flumen transiens, veni ad vnam ciuitatem Ianzu, in qua est vnus locus fratrum nostrorum, et sunt in ea tres ecclesiae Nestorianorum: haec ciuitas nobilis est, et magna, habens in se 48. Thuman ignium, et in ea omnia victualia, et animalia in magna copia, de quo Christiani viuunt: Dominus istius ciuitatis solum de sale habet in redditibus