De Ciuitate Fuko.
Vltra versus Orientem veni ad ciuitatem quae vocatur Fuko, [Marginal note: Vel Foqaien.] cuius circuitus continet 30. milliaria, in qua sunt Galli maximi et pulcherrimi, et gallinae ita albae sicut nix, lanam solum pro pennis habentes sicut pecudes. Haec ciuitas pulcherrima est, et sita supra mare. Vltra iui per 18. dietas, et pertransij multas terras et ciuitates, et in transitu veni ad quendam montem magnum, et vidi quod in vno latere montis omnia animalia erant nigra vt carbo, et homines et mulieres diuersum modum viuendi habent: ab alio autem latere omnia animalia erant alba sicut nix, et homines totaliter diuerse ab alijs vixerunt. Ibi omnes foeminae quae sunt desponsatae portant in signum quod habent maritos vnum magnum barile de cornu in capita. [Sidenote: Magnum flumen.] Inde transiui per 18. dietas alias, et veni ad quoddam magnum flumen, et intraui ciuitatem vnam, quae transuersum illius fluminis habet pontem maximum, et hospitabar in domo vnius hospitarij, qui volens mihi complacere, dixit mihi: si velis videre piscari, veni mecum; et duxit me super pontem, et vidi in brachijs suis mergos ligatos super perticas, ad quorum gulam vbi ille ligauit vnum filum, ne illi capientes pisces, comederent eos: Postea in brachio vno posuit 3. cistas magnas, et tunc dissoluit mergos de perticis, qui statim in aquam intrauerunt, et pisces ceperunt, et cistas illas repleuerunt in pania hora, quibus repletis vir ille dissoluit fila a collis eorum, et ipsi reintrantes flumen se de piscibus recreauerunt, et recreati ad perticas redierunt, et se ligari sicut prius permiserunt: Ego autem de illis piscibus comedi, et optimi mihi videbantur. [Sidenote: Alias Cansai, vel Quinzai.] Inde transiens per multas dietas veni ad vnam ciuitatem quae vocatur Kanasia, quae sonat in lingua nostro ciuitas coeli: Nunquam ita magnam ciuitatem vidi, Circuitus enim eus continet 100. millaria, nec in ea vidi spatium quin bene inhabitaretur; Imo vidi multas domus habentes 10. vel 12. solaria vnum supra aliud: haec habet suburbia maxima continentia maiorem populum quam ipsa ciuitas contineat 12. portas habet principales, et in via de qualibet illarum portarum ad 8. milliaria sunt ciuitates forte maiores vt aestimo, quam est ciuitas Venetiarum, et Padua. Haec ciuitas sita est in aquis quae semper stant, et nec fluunt, nec refluunt, vallum tamen habet propter ventum sicut ciuitas Venetiarum. In ea sunt plus decem mille et 2. pontium, quorum multos numeraui et transiui, et in qualibet ponte stant custodes ciuitatis continue custodientes ciuitatem pro magno Cane imperatore Catai. Vnum mandatum dicunt gentes illius ciuitatis a domino se recepisse. Nam quilibet ignis soluit vnum balis, i. 5. cartas bombicis, qui unum florenum cum dimidio valent, et 10. vel 12. supellectiles facient vnum ignem, et sic pro vno igne soluent. Isti ignes sunt bene 85. Thuman, eum alijs 4. Saracenorum quae faciunt 89. Thuma vero vnum decem milia ignium facit, reliqui autem de populo ciuitatis sunt alij Christiani, alij mercatores, et alij transeuntes per terram, vnde maxime fui miratus quo modo tot corpora hominum poterant simul habitare: in ea est maxima copia victualium, scz. panis et vini, et carnium de porco praecipue cum alijs necessarijs.